ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput XXXII 第20説教(レシュ) 第XXXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1493B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.32.1

1

Nonnulli haeretici solebant hinc facere quaestiones, quasi infirmus esset Filius, qui a se nihil faceret; quasi secundum divinitatem quoque subditus, et paterno subjectus imperio: nec advertunt quod hoc quoque magis potestatis divinae unitas comprobetur, ubi putant inter Patrem et Filium esse distantiam potestatis.

PL 15, 1493B

ある異端者たちは、ここから問題を立てるのが常であった。子は自分からは何もしないのだから弱いのであり、神性においても従属し、父の命令に服しているかのようだ、と。だが彼らは、父と子のあいだに権能の隔たりがあると考えるまさにその点でこそ、神の権能の一致がいっそう証されることに気づいていない。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.32.2

2

Nihil a se facit Filius, quia per unitatem operationis nec Filius sine Patre facit, nec sine Filio Pater.

PL 15, 1493C

子が自分からは何もしないのは、働きの一致により、子は父なしに行わず、父も子なしに行わないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.32.3

3

Denique Pater dicit ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) , communem asserens operationem esse, ubi commune consilium est.

PL 15, 1493C

実際、父は子に言う。「我々の像に、我々の似姿に、人を造ろう」(創世記1:26)。計画が共にあるところ、働きも共にあると断言するのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.32.4

4

Quid sine Sapientia facit, qui omnia in Sapientia fecit, ut lectum est: Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) ? Denique Sapientia dixit, Cum faceret coelos, cum illo eram . . . . . ego eram cui applaudebat (Prov. VIII, 27 et 30) .

PL 15, 1493C

万物を知恵において造った者が、知恵なしに何を行うだろうか。読まれるとおりである。「汝は万物を知恵において造った」(詩篇103:24)。実に、知恵は言った。「彼が天を造ったとき、私は彼と共にいた……私は、彼が喜び迎えた者であった」(箴言8:27, 30)。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.32.5

5

Et Evangelista ait: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) ; ut doceret non solum operatorem omnium Filium, sed etiam paternae operationis consortem esse.

PL 15, 1493C

福音書記者も言う。「万物は彼を通して造られた。彼なしに造られたものは何一つない」(ヨハネ1:3)。子が万物を行う者であるだけでなく、父の働きの共有者でもあることを教えるためである。