ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput XXVI 第10説教(ヨド) 第XXVI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1340A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.26.1

1

Vides ergo quia inter multas Christi imagines ambulamus? Caveamus ne coronam imagini detrahere videamur, quam unicuique Christus imposuit. Caveamus ne aliquid detrahamus iis quibus debemus adjungere.

PL 15, 1340A

あなたは見ているか、我々が多くのキリストの像の間を歩んでいることを。キリストが各人にかぶせた冠を、像から取り去っているように見えないよう気をつけよう。付け加えねばならない相手から、何かを取り去ることのないよう気をつけよう。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.26.2

2

Sed quod pejus est, non solum non honestamus pauperes; sed etiam dehonestamus, destruimus, persequimur: et ignoramus quod has Dei imagini congeramus injurias, cum factos ad imaginem Dei putamus esse laedendos.

PL 15, 1340A

しかも、いっそう悪いことに、我々は貧しい者たちを尊ばないだけでなく、辱め、打ち壊し、迫害する。そして、神の像に即して造られた者たちを傷つけてよいと考えるとき、これらの侮辱を神の像に積み上げていることに気づかない。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.26.3

3

Qui enim irridet pauperem, exacerbat eum qui fecit illum. Sed aderit ille qui dicat: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere . . . . aeger eram . . . . et non visitastis me (Matth. XXV, 42 et 43) .

PL 15, 1340B

貧しい者を嘲る者は、彼を造った者を怒らせる。だが、かの者が現れて言うだろう。「私は飢えていたのに、汝らは私に食べさせなかった。私は渇いていたのに、汝らは私に飲ませなかった……私は病んでいたのに……汝らは私を訪ねなかった」(マタイ25:42–43)。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.26.4

4

Et quanto ista leviora sunt, quam si dicat: Injurias mihi fecistis, nudastis me, verberastis me? Quem si quis interrogaverit: Quando tibi injurias fecimus, quando spoliavimus, quando etiam verberavimus?

PL 15, 1340B

これらは、「汝らは私に侮辱を加えた、私を裸にした、私を鞭打った」と彼が言うのに比べて、どれほど軽いことか。もし誰かが彼に尋ねたとする。「いつ我々は汝に侮辱を加え、いつ剥ぎ取り、いつ鞭打ったのか」と。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.26.5

5

Dicet: Quamdiu uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Ibid., 45) . Propterea caveamus diligentius, ne cui vel minimo contumeliam irrogemus; ne ipsi Domino in illis minimis contumeliosi fuisse videamur.

PL 15, 1340B

彼は言うだろう。「汝らが、これらの最も小さい者の一人にしたかぎり、私にしたのである」(マタイ25:45)。それゆえ、さらに注意深く気をつけよう。どんなに小さい者にも侮辱を加えないように。それらの小さい者たちにおいて、主自身に対して侮辱をなす者と見られないためである。