ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IX. Theth, Caput VIII 第9説教(テト) 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1323B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 9.8.1

1

Castigatus est etiam David. Denique ait: Et fui flagellatus tota die (Psal. LXXII, 14) . Sed vir sapiens qui intellexit castigationem illam Domini sibi profuisse ait: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; hoc est, etsi illa mihi ad tempus amara visa est castigatio, mihi secundum carnem, mihi secundum moestitiam corporis; tamen secundum verbum tuum castigatio illa fructus bonitatis attulit.

PL 15, 1323B

ダビデも懲らしめられた。実に、彼は言う。「私は一日中鞭打たれた」(詩篇72:14)。しかし、主のあの懲らしめが自分に益となったことを悟った賢人は言う。「主よ、汝の言葉に従って、汝は汝の僕に善さを施した」。すなわち、あの懲らしめは、しばらくのあいだ、私には苦く見えた、肉に従って、体の悲しみに従ってである。しかし、汝の言葉に従えば、あの懲らしめは善さの実をもたらした、ということである。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.8.2

2

Illam mihi castigationem intelligo profuisse, illa castigatione me a vitiis esse revocatum, illa castigatione non diu aliquid in me licuisse flagitiis, per illam castigationem Domini nihil in me adversario licuisse, nihil morti.

PL 15, 1323C

あの懲らしめが私に益となったと私は理解する。あの懲らしめによって、私は悪徳から呼び戻された。あの懲らしめによって、恥ずべき行いは長く私の中で力を振るうことができなかった。主のあの懲らしめを通して、敵対者は私に対して何もできず、死も何もできなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.8.3

3

Denique, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18) , ipse Propheta memoravit. Castigatur enim qui recipitur; qui autem non recipiuntur, non flagellantur.

PL 15, 1323C

実に、「主は私を厳しく懲らしめたが、死に渡さなかった」(詩篇117:18)と、預言者自身が記している。受け入れられる者こそ懲らしめられる。受け入れられない者は、鞭打たれない。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.8.4

4

In laboribus enim hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5) . Ideoque supra ait: Quam bonus, Israel, Deus rectis corde (Ibid., 1) ! Ergo bonus omnibus; quia omnes recto vult esse corde. Qui autem cor declinaverit, ipse a se gratiam divinae bonitatis avertit.

PL 15, 1323C

「彼らは人々の労苦の中にはおらず、人々と共に鞭打たれることもない」(詩篇72:5)。それゆえ彼は前に言う。「イスラエルにとって、心の正しい者たちに、神はなんと善いことか」(詩篇72:1)。したがって神はすべての者に善い。すべての者が心正しくあることを望むからである。しかし、心を曲げる者は、自ら神の善さという恩寵を自分から遠ざける。