ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VI. Vau, Caput XXII 第6説教(ワウ) 第XXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1275A · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 6.22.1

1

Plena erant omnia laqueis, referta retibus. Audi dicentem: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4) . Et in libro Sapientiae Syrach moneris, ut cognoscas quia in medio laqueorum ambulas (Eccli. IX, 20) .

PL 15, 1275A

すべては罠に満ち、網で詰まっていた。言う者の言葉を聞け。「私が歩んでいたこの道で、彼らは私に罠を隠した」(詩篇141:4)。またシラクの知恵の書において、あなたは、自分が罠の真ん中を歩んでいることを知るよう戒められている(集会の書9:20)。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.22.2

2

Quot vitia, tot retia: quot peccata, tot laquei: haereditarii jam te nexus tenebant. Venit ad laqueos Jesus, ut Adam solveret: venit liberare quod perierat. Omnes retibus tenebamur, nullus alium eruere poterat, cum se ipsum non posset exuere.

PL 15, 1275B

悪徳の数だけ網があり、罪の数だけ罠がある。受け継がれた縛りが、すでにあなたを捕らえていた。イエスは、アダムを解くために罠のもとに来た。失われたものを救うために来たのである。我々は皆、網に捕らえられており、誰も他の者を引き出すことができなかった。自分自身を脱することができなかったのだから。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.22.3

3

Talis ergo necessarius fuit, quem vincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset avaritia, non ligasset dolus.

PL 15, 1275B

それゆえ、罪に服した人間の世代の縛りが捕らえず、貪欲が捕らえず、欺きが縛らない、そのような者が必要であった。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.22.4

4

Is solus erat Jesus, qui cum hujus carnis se circumdedisset vinculis, captus non erat, non erat alligatus: sed dirumpens ea atque dissolvens, ad se magis vocavit Ecclesiam, prospiciens per laqueos, eminens super retia; ut et ipsa disceret vinculis non teneri.

PL 15, 1275B

それはイエスただひとりであった。彼はこの肉の縛りで自らを取り巻いたが、捕らえられず、縛られなかった。むしろそれらを断ち切り、解き放って、教会を自分のもとへ呼んだ。罠を通して覗き、網の上に身を乗り出して。教会もまた、縛りに捕らえられないことを学ぶためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.22.5

5

Denique eo usque non longe a vinculis fuit, ut pro nobis subiret et mortem: sed tamen non servus mortis effectus, sed liber inter mortuos; liber enim erat, qui solvendae mortis potestatem habebat.

PL 15, 1275B

実に、彼は縛りから遠くない所にまで至り、我々のために死をも受けた。だが死の僕とはならず、死者の間で自由であった。死を解く権能を持つ者は、自由だったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.22.6

6

Denique ipse te doceat, qui ait: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) .

PL 15, 1275C

実に、彼自身があなたに教えるがよい。彼は言う。「この神殿を壊せ。そして三日で私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)。