ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XLIX 第12説教(ラメド) 第XLIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1378A · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.49.1

1

Nunc quia consummationis finem agnovimus, agnoscamus quid sit: Latum mandatum tuum valde (Matth. VII, 14) . Legimus quod angusta sit porta per quam ingrediantur, qui aeternae vitae fructum adipiscuntur. Rara enim virtus et difficilis passionum tolerantia.

PL 15, 1378A

さて、完成の終わりを知ったので、「汝の戒めは非常に広い」(マタイ7:14)とは何かを知ろう。永遠の生命の実を得る者たちが入る門は狭いと、我々は読んでいる。徳は稀であり、情念を耐え忍ぶことは困難だからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.49.2

2

Plures sunt qui saeculi hujus spatiosa sectentur, qui dicant: Angusta et arcta nobis est via, quae ad Dominum ducit, conterimur in illa, relinquamus eam. Quomodo ergo dicit Propheta latum mandatum Dei, et valde latum?

PL 15, 1378B

この世の広々としたものを追い求める者のほうが多い。彼らは言う。「主に至る道は我々にとって狭くて窮屈だ。我々はその中で打ち砕かれる。それを捨てよう。」それなら、預言者はどうして神の戒めを広いと、それも非常に広いと言うのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.49.3

3

Ideo quia angustae viae latum mandatum necessarium est. Denique hic ipse Propheta ait: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2) . Et iterum: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5) .

PL 15, 1378B

それは、狭い道には広い戒めが必要だからである。実際、この預言者自身がこう言う。「苦難において汝は私のために広げた」(詩篇4:2)。また重ねて言う。「苦難のうちに私は主を呼び、主は広い所で私を聞き入れた」(詩篇117:5)。