ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVI. Ain, Caput XXX 第16説教(アイン) 第XXX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1434B · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 16.30.1

1

Merito ergo David et oculos interiores purificatos, et dentes tamquam illuminatos spiritalium dentium candore sermones profert dicens: Feci judicium et justitiam (Sup. v, 121) .

PL 15, 1434B

それゆえダビデが、清められた内なる目と、霊の歯の白さで照らされたかのような歯をもって、こう言うのは当然である。「私は裁きと正義を行った」(上の第121節)。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.30.2

2

Ille est enim verus dentium fulgor, ubi bene sibi consciae mentis resonat canora confessio. Ille mundus oculus, quem peccatorum gravium trabes nulla depresserit: quem purgamentorum levium festuca nulla turbaverit. Iste oculus in verbum justitiae defecit.

PL 15, 1434B

まことの歯の輝きとは、自らをよく自覚する精神の、澄んだ告白が響くところにある。清い目とは、重い罪の梁にも押さえつけられず、軽い汚れの藁くずにも乱されない目である。この目は、正義の言葉を待ち望んで衰えた。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.30.3

3

Qui enim Christo adhaeret, unus est spiritus (I Cor. VI, 17) . Et Balaam petebat ut anima sua deficeret in animis justorum (Num. XXIII, 10) , id est, ut proprii oblivisceretur erroris: quod suum erat, deponeret: quod justitiae et aequitatis, assumeret. Sed progrediamur ad caetera.

PL 15, 1434B

「キリストに結びつく者は、一つの霊である」(一コリント6:17)。またバラムは、自分の魂が義人たちの魂の中で衰えるようにと願った(民数記23:10)。すなわち、自らの迷いを忘れ、自分のものであったものを下ろし、正義と公平に属するものを身につけるためである。だが、先へ進もう。