ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput XIV 第10説教(ヨド) 第XIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1334C · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.14.1

1

Esto ut et angeli ad imaginem. Scriptura tamen de homine locuta est quod sit ad imaginem. Habemus enim aliquid quod fortasse angeli non habeant; ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Nobis est natus Christus ex Virgine.

PL 15, 1334C

仮に天使たちも像にあるとしよう。しかし、聖書は、人間について、像にあると語った。我々には、おそらく天使たちが持たないものがあるからである。「罪が増したところに、恩寵は満ちあふれた」。キリストは我々のために、おとめから生まれた。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.14.2

2

Legimus enim: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Esai. IX, 6) . Nobis carnem suscepit: immo potius nos in illa carne suscepit, quod Filium hominis in Dei sede constituit.

PL 15, 1334C

実際、我々は読む。「一人の子が我々に生まれ、一人の息子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。キリストは我々のために肉を取った。いやむしろ、その肉の中に我々を取ったのである。人の子を神の座に据えたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.14.3

3

Non lego angelos in Dei sede nisi stantes, nisi ministerium deferentes (Hebr. I, 14; Apoc. VIII, 2; Dan. VII, 10) . Non lego angelos, sed homines consepultos Christo, et in Christo resuscitatos (Rom. VI, 4 et 5) .

PL 15, 1334C

神の座にいる天使たちを、私は、立っている者、奉仕を果たしている者としてでなければ読まない(ヘブライ1:14;黙示録8:2;ダニエル7:10)。私が読むのは、天使たちではなく、キリストと共に葬られ、キリストにおいて復活させられた人間たちである(ローマ6:4–5)。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.14.4

4

Denique ait Apostolus: Quia convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti: et simul suscitavit, simulque sedere fecit in coelestibus, in Christo Jesu (Ephes. II, 5 et 6) .

PL 15, 1334C

実に、使徒は言う。「神はキリストにおいて我々を共に生かした。その恩寵によって汝らは救われた。そして共に復活させ、キリスト・イエスにおいて、天上に共に座らせた」(エフェソ2:5–6)。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.14.5

5

Filius ergo hominis ad dexteram Dei, non Angelus, non Archangelus, nec Cherubim et Seraphim. Illa laudant: Filius hominis sedet.

PL 15, 1334D

それゆえ、神の右にいるのは人の子であって、天使でも大天使でも、ケルビムやセラフィムでもない。それらは賛美する。人の子は座る。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.14.6

6

Filius hominis angelorum ore laudatur, quod angelos malos vicerit, de nequitiis spiritalibus quae sunt in coelestibus, triumphaverit: quod fecerit similes angelorum homines, in quibus ante erant contagia mortuorum.

PL 15, 1334D

人の子は、天使たちの口によって称えられる。悪しき天使たちに勝ち、天上にある霊的な悪意に対して凱旋し、以前は死者の汚れがあった人間たちを、天使たちに等しいものとしたからである。