ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXI. Schin, Caput VII 第21説教(シン) 第VII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1504C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 21.7.1

1

Bene hoc martyr dicit, quod injuste persecutionum tormenta sustineat, qui nihil rapuerit, nullum violentus oppresserit, nullius sanguinem fuderit, nullius thorum putaverit esse violandum: qui nihil legibus debeat, et graviora latronum sustinere cogatur supplicia: qui loquatur justa, et non audiatur: qui loquatur plena salutis, et impugnetur, ut possit dicere: Cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 7) .

PL 15, 1504C

殉教者がこう言うのは正しい。迫害の責め苦を不当に耐え忍んでいるからである。彼は何も奪わず、誰をも暴力で押さえつけず、誰の血も流さず、誰の寝床も汚してよいとは考えなかった。法に対して何の負い目もないのに、盗賊のそれよりも重い刑罰を耐えるよう強いられている。正しいことを語っても聞き入れられず、救いに満ちたことを語っても攻撃される。だから彼は言うことができる。「私が彼らに語っていたとき、彼らは理由なく私を攻撃した」(詩篇119:7)。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.7.2

2

Gratis igitur persecutionem patitur, qui impugnatur sine crimine: impugnatur ut noxius, cum sit in tali confessione laudabilis: impugnatur quasi veneficus, quia in nomine Domini gloriatur; cum pietas virtutum omnium fundamentum sit.

PL 15, 1504C

それゆえ、罪状なく攻撃される者は、理由なく迫害を受けている。彼はそのような告白において称賛に値する者であるのに、有害な者として攻撃される。主の名を誇るので、毒を盛る者のように攻撃される。敬虔こそ、あらゆる徳の土台であるのに。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.7.3

3

Vere frustra impugnatur, qui apud impios et infidos impietatis arcessitur, cum fidei sit magister.

PL 15, 1504D

不敬虔な者、信なき者たちのもとで不敬虔の廉で告発される者は、信仰の教師であるのに、まことに理由なく攻撃されているのである。