ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XXXVII 第3説教(ギメル) 第XXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1236C · 1 sectio

Expositio in Psalmum CXVIII 3.37.1

1

Denique Dominus, qui aliis donat, superbis resistit, et tamquam congreditur iis qui se exaltant, sibique hoc certamen vindicat: et qui aliis compatitur, arrogantes increpat; quia nihil gravius, quam ut fratres nostros pauperes superbo oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gratia judicantes, quia sunt inopes: cum paupertas facilius sit Deo, quam thesaurus acceptior.

PL 15, 1236C

実に主は、ほかの者たちには与えるが、高ぶる者には敵対し、自らを高める者たちといわば組み打ちし、この闘いを自分のものとして引き受ける。ほかの者たちには同情し、尊大な者たちを叱責する。我々の貧しい兄弟たちを高ぶった目で見下し、我々と同じ姿の者を耐えがたい嫌悪で退け、貧しいからといって我々の好意にふさわしくないと判断することほど重大なことはないからである。貧しさのほうが、財宝よりも神にいっそう喜ばれやすいのに。