Expositio in Psalmum CXVIII 22.38.1
Et quia janua Christus est, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9) ; et Ecclesia janua nuncupatur; quia per ipsam patet populis aditus ad salutem.
PL 15, 1523Aそして、戸はキリストである。彼は言う。「私を通って入る者があれば、救われる」(ヨハネ10:9)。教会もまた戸と呼ばれる。民に対して、教会を通って救いへの入口が開かれているからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.38.2
Ne haereticorum corrumpatur tineis aut vermibus, dicunt filiae Hierusalem, vel Angeli, vel animae justorum: Aedificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est, fidei sublimis bonum odorem; est enim suavis hujus materiae odor, quam non vermis, non tinea corrumpat.
PL 15, 1523B異端者たちのガや虫に腐らされることのないようにと、エルサレムの娘たち、あるいは天使たち、あるいは義人たちの魂は言う。「その上にスギの板を築こう」〔先の引用では「刻もう」とある〕、すなわち、高い信仰の良い香りを。この材の香りは甘美であり、虫も、ガも、これを腐らせないからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.38.3
Ideo hujus materiae usus eligitur tectorum fastigiis elevandis, formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis imbuitur.
PL 15, 1523Bそれゆえ、この材を用いることが選ばれるのは、屋根の頂を高く上げるためであり、また、字母を形づくるためである。その字母によって少年の年齢は、自由学芸の学びへと染められる。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.38.4
Est ergo materia ista sublimis ad gratiam, levis ad onus, suavis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae.
PL 15, 1523Bそれゆえこの材は、優美さにおいて崇高であり、荷にとって軽く、香りにとって甘美であり、知識の道具として有用であり、永遠の認識への奉仕にふさわしい。