ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput XLVIII 第20説教(レシュ) 第XLVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1499A · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.48.1

1

Quanti ergo quotidie in occulto martyres Christi sunt, et Jesum Dominum confitentur! Novit hoc martyrium Apostolus et testimonium Christi fidele, qui dixit: Haec est enim gloriatio nostra, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12) .

PL 15, 1499A

ゆえに、日ごとに、隠れたところでキリストの殉教者であり、主イエスを告白する者は、どれほど多いことか。使徒はこの殉教と、キリストの忠実な証しを知っていた。彼はこう言った。「これこそ我々の誇りである、我々の良心の証しである」(二コリント1:12)。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.48.2

2

Quanti foris confessi sunt, et intus negaverunt! Namque uxoris ducendae gratia, quae gentili viro a christianis parentibus negabatur, simulata ad tempus fide, plerique produntur quod foris confessi sunt, intus negasse.

PL 15, 1499A

外では告白し、内では否んだ者が、どれほど多いことか。キリスト教徒の親が異邦人の男に拒んでいた女を妻に迎えるために、しばらくのあいだ信仰を装い、外では告白しながら内では否んでいたと暴露される者が多い。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.48.3

3

An fornicationis causa tantummodo putamus Dominum Deum nostrum in populum Judaeorum tam severe esse commotum, ut viginti tria millia de populo necarentur (Num. XXV, 9) , propterea quod Madianitae gentis feminis concubitu miscerentur: ac non eo quod per illos concubitus alienigenarum desciscere a fide, negare Dominum cogerentur?

PL 15, 1499B

それとも、我々の神なる主がユダヤの民に対して、淫行のゆえだけで、民の中から二万三千人が殺されるほど厳しく怒ったと、我々は考えるのか(民数記25:9)。ミディアンの民の女たちと寝所を共にしたからという理由で。それらの異族の者たちとの寝所の共有によって、信仰から離れ、主を否むことを強いられたからではなかったのか。