ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXI. Schin, Caput XX 第21説教(シン) 第XX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1510A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 21.20.1

1

Et quod pejus est, infirmitas hujusmodi serpit in multos. Vides inopem justum, tentaris: vides divitem iniquum, tentaris: vides sine liberis sanctum, tentaris: vides liberis, honoribus, laudibus saecularibus abundantem injustum, tentaris.

PL 15, 1510A

さらに悪いことに、この種の弱さは多くの人に広がる。あなたは貧しい義人を見て、試みられる。富める不法な者を見て、試みられる。子のない聖なる人を見て、試みられる。子、栄誉、世の称賛に満ちた不義な者を見て、試みられる。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.20.2

2

Quantae foveae, quanti laquei, et quod est gravius, qui plurimos strangulent! In sodomitana urbe vix unus Lot qui non tentaretur inventus est, cujus tamen uxor non potuit tentationis laqueos evadere.

PL 15, 1510A

何と多くの落とし穴、何と多くの罠があることか。さらに重大なことに、それらは非常に多くの者を絞め殺す。ソドムの町では、試みられなかった者は、ロトただ一人しか見いだされなかった。そのロトの妻も、試みの罠を逃れられなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.20.3

3

Hebraeorum populus maria transivit: sed non potuit tentamenta transire. Tentati sunt omnes praeter Jesum, et Caleb, qui ideo de senioribus terram repromissionis introire meruerunt; quia fuerunt tentationis expertes.

PL 15, 1510B

ヘブライ人の民は海を渡った。しかし、試みを渡ることはできなかった。ヨシュア〔本文は「イエス」。ヌンの子ヨシュアのこと〕とカレブを除いて、皆が試みられた。この二人が、年長の者たちのうちから約束の地に入るにふさわしいとされたのは、試みを免れていたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.20.4

4

Nec Aaron introivit, nec Maria; quia et ipsi tentati sunt. Nec Moyses introivit; quia dux erat populi qui tentabatur: typus Legis quae excludere tentamenta non poterat, non poterat in terram resurrectionis inducere; quia ista Evangelio gratia debebatur.

PL 15, 1510B

アロンも、マリア〔モーセの姉ミリアムのこと〕も入らなかった。彼ら自身も試みられたからである。モーセも入らなかった。試みられる民の指導者だったからである。彼は、試みを締め出すことのできなかった律法の予型であり、復活の地へ導き入れることができなかった。この恩寵は福音に負うべきものだったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.20.5

5

Lex pacem non potuit dare; ideo Moyses quoad vixit, semper praeliatus est: semper Legis populus in ancipiti bellorum est: Jesus autem Nave plebis animos profunda pace composuit; quoniam qui sub Lege est, agitatur incertis: qui sub Evangelio, audit dicentem: Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) . Ideoque diligentibus non est scandalum.

PL 15, 1510B

律法は平和を与えることができなかった。それゆえモーセは、生きている限り、いつも戦った。律法の民は、いつも戦いの危うい状態にある。しかしヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕は、民の心を深い平和で整えた。律法の下にある者は不確かなものに揺さぶられるが、福音の下にある者は、「私は汝らに平和を残す。私の平和を汝らに与える」(ヨハネ14:27)と言う声を聞くからである。それゆえ、愛する者たちにはつまずきがない。