ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput LVII 第20説教(レシュ) 第LVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1502A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.57.1

1

Venisti ad Ecclesiam: audisti unum Deum dici, unde Lex incipit, sicut habes scriptum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) : crede unum Deum esse, non plures deos.

PL 15, 1502A

あなたは教会に来た。律法が始まるところの、唯一の神が語られるのを聞いた。それはあなたが書き記されたものとして持つとおりである。「聞け、イスラエルよ。汝の神、主は唯一の神である」(申命記6:4)。唯一の神がいると信じよ。多くの神々がいるのではない。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.57.2

2

Cum autem coeperis legere Dominum Jesum Dei Filium in carne venisse propter totius mundi redemptionem, distingue sapienter unum Deum Patrem esse, ex quo omnia, et nos in illum: et unum Dominum Jesum, per quem omnia, et nos per ipsum.

PL 15, 1502A

しかし、神の子である主イエスが全世界の贖いのために肉において来たと読み始めるときには、賢く区別せよ。唯一の神は父であり、万物はその父から出て、我々もその父に向かう。そして唯一の主はイエスであり、万物はその主によって、我々もその主によって存在する。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.57.3

3

Cognosce quia ideo venit, ut virtutis semitis noster informetur affectus, ut morum mansuetudinem conversationis ejus disceremus exemplo, ut aboleretur culpa per gratiam: et tunc a veritatis confessione ad cognitionem justitiae processisti.

PL 15, 1502B

知れ。主が来たのは、徳の小道によって我々の心が形づくられるため、その生き方の模範によって我々が品行の柔和さを学ぶため、恩寵によって咎が廃されるためである。こうしてあなたは、真理の告白から、正義の認識へと進んだのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.57.4

4

Fides principium christiani est: plenitudo autem christiani justitia est. Fides in confessione populorum, justitia in martyrum passione.

PL 15, 1502B

信仰はキリスト教徒の初めであり、キリスト教徒の充満は正義である。信仰は諸々の民の告白において、正義は殉教者たちの受難において〔現れる〕。