ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput L 第20説教(レシュ) 第L章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1499C · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.50.1

1

Ergo in persecutionibus interioribus esto fidelis et fortis; ut et istis forensibus persecutionibus approberis. Et in intimis persecutionibus sunt reges, et praesides, terribiles judices potestate.

PL 15, 1499C

それゆえ、内なる迫害の中で、忠実で強くあれ。こうして、これら外の迫害においても認められるためである。最も奥の迫害にも、王たちがおり、総督たちがおり、権力において恐るべき裁き手たちがいる。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.50.2

2

Dabis exemplum in Domini tentatione quam pertulit; demonstrata sunt ei omnia regna, et dictum est ei: Tibi dabo haec omnia, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) . Lectum et alibi: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12) .

PL 15, 1499C

その例を、あなたは主が耐えた誘惑のうちに挙げることができよう。すべての王国が彼に示され、彼に言われた。「ひれ伏して私を拝むなら、これらすべてを汝に与えよう」(マタイ4:9)。別の箇所でも読まれる。「罪を、汝らの死ぬべき体において君臨させるな」(ローマ6:12)。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.50.3

3

Vides ante quos reges statuaris, o homo, ante quos praesides peccatorum, si culpa regnat? Quot peccata, quot vitia, tot reges. Et ante hos adducimur, et ante hos stamus.

PL 15, 1499D

あなたは、どのような王たちの前に、どのような罪の総督たちの前に立たされるかを見ているか、人よ、もし咎が君臨するなら。罪の数、悪徳の数だけ、王がいる。我々はこれらの前に引き出され、これらの前に立つ。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.50.4

4

Habent etiam isti reges tribunal in mentibus plurimorum; sed si quis Christum fateatur, statim regem illum facit esse captivum, dejicit de solio suae mentis. Quomodo enim poterit diaboli tribunal manere in eo cui Christi tribunal assurgit?

PL 15, 1500A

これらの王たちは、多くの者たちの精神の中に法廷さえ持つ。だがもし誰かがキリストを告白すれば、ただちにその王を捕虜にし、自らの精神の王座から引きずり下ろす。キリストの法廷が立ち上がる者の内に、どうして悪魔の法廷が留まりえようか。