ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXI. Schin, Caput XIX 第21説教(シン) 第XIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1509D · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 21.19.1

1

Qui pacem habet, quae omnem mentem superat, magnus est; non est de pusillis istis. Ideo scandalum pati non debet; quia pusillorum est exagitari scandalo. Unde et Dominus ait: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis (Matth. XVIII, 6) .

PL 15, 1509D

あらゆる精神を超える平和を持つ者は、偉大であって、これら小さな者たちの内には入らない。だから彼は、つまずきを受けてはならない。つまずきに揺さぶられるのは、小さな者たちのことだからである。それゆえ主も言った。「これら小さな者たち、最も小さな者の一人をつまずかせる者は誰であれ」(マタイ18:6)。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.19.2

2

Non solum pusillos, sed etiam minimos dixit, quos perturbant scandala; et ideo gravi obnoxius poenae est, ut legisti, quicumque turbaverit infirmae mentis infantiam.

PL 15, 1509D

つまずきが動揺させる者を、彼は小さな者たちだけでなく、最も小さな者たちとも言った。それゆえ、あなたが読んだとおり、弱い精神の幼さを乱す者は誰であれ、重い刑罰を負う。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.19.3

3

Sicut enim graviori dignus supplicio est, qui persuaserit crimen infantulo, et incautam praecipitarit aetatem; ita qui invalidum, et insipientem, et improvidum circumscripserit persuasione erroris, aut exagitatione cordis affectum.

PL 15, 1509D

幼い子に罪を勧め、無防備な年頃を突き落とした者がより重い刑罰に値するように、弱く、愚かで、先を見通せぬ者を、迷いの説得によって欺き、あるいは心の搔き乱しによって苦しめる者もまた〔そうである〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.19.4

4

Vis scire quam infirmus sit qui scandalizatur? Non manducabo, inquit, carnem . . . ne fratrem meum scandalizem (I Cor. VIII, 13) . Quanta infirmitas, et quaedam infantia animi; ut eum etiam esca fratris exagitet! Unde non potest homini esse praecipitium, quando etiam hinc est periculum?

PL 15, 1510A

つまずく者がどれほど弱いか、あなたは知りたいか。彼は言う。「私は肉を食べない……私の兄弟をつまずかせないために」(一コリント8:13)。兄弟の食べ物でさえ彼を搔き乱すとは、何という弱さ、心の幼さであろう。ここにさえ危険があるのに、どうして人に転落の危険がないことがあろうか。