Expositio in Psalmum CXVIII 2.34.1
Denique et in posterioribus Canticorum partibus dicit: Posui te currus Aminadab (Cant. VI, 12) .
PL 15, 1222B実に、『雅歌』の後の部分でも言う。「私は汝をアミナダブの戦車とした」(雅歌6:12)。
Expositio in Psalmum CXVIII 2.34.2
Multos currus habet in se Ecclesia, quos omnes spiritalibus habenis Dominus regit: et una anima multas cogitationes habet, quas Domini habena restringit et revocat; nequando in praeruptum noster hic currus feratur.
PL 15, 1222B教会は自らのうちに多くの戦車を持ち、主はそのすべてを霊の手綱で御する。一つの魂も多くの思いを持ち、主の手綱がそれを抑え、呼び戻す。我々のこの戦車が、断崖へ突き進むことのないためである。
Expositio in Psalmum CXVIII 2.34.3
Aminadab autem interpretatione significatur pater beneplaciti, cujus filius legitur in Numeris Naason princeps populi (Num. II, 3) , qui sit intelligendus interpretatione serpentinus; et agnoscis istud, si repetas, quia sicut serpens pependit in ligno qui te redemit.
PL 15, 1222Bアミナダブとは、訳せば「好意の父」を意味する。『民数記』には、その子として民の長ナフションが読まれる(民数記2:3)。その名は、訳せば「蛇のような者」と解される。あなたも、思い起こせば、これに気づくであろう。あなたを贖った者が、蛇のように木に掛けられたのである。