ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVIII. Sade, Caput XXII 第18説教(ツァデ) 第XXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1460A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 18.22.1

1

Nec mireris si servus diligit ignitum Domini alloquium, quod et Sponsa dilexit, quae ait: Sicut resticula coccinea labia tua; in cocco enim species ignis, et crucis Dominicae sanguis irrutilat. Coccinea labia Domini, quae passionem propriam loquebantur.

PL 15, 1460A

僕が主の燃える語りかけを愛することを、あなたは不思議がるな。それは花嫁も愛したものであり、彼女は言う。「汝の唇は緋の細紐のようである」。緋には火の姿があり、主の十字架の血が赤く輝くからである。主の唇は緋色であり、それは自らの受難を語っていた。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.22.2

2

Denique in Exodo coccum pro igne collocatum est. Non enim ex cocco mundus, sed ex quatuor constat elementis: sed in cocco figura ignis expressa est, cujus vapor nisi coelum, atque aerem, maria, terrasque penetraret, omnia tamquam effoetis viribus solverentur.

PL 15, 1460A

実に、『出エジプト記』では、緋が火の代わりに置かれた。世界は緋からではなく、四つの元素から成るからである。しかし、緋には火の象りが表されている。その熱が天と空気、海と大地を貫かなければ、すべては力の尽きたもののように解体するであろう。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.22.3

3

Per resticulam igitur vinculum persuasionis agnoscimus: per coccum, vel cupiditatis ardorem qui scintillet in animis audientium, vel indicium passionis. Unde et alibi ait Sponsa: Labia ejus lilia distillantia myrrham plenam (Cant. V, 13) .

PL 15, 1460B

細紐によって我々は説得の絆を認め、緋によって、聞く者の心の中でひらめく熱望の燃え立ち、あるいは受難のしるしを認める。それゆえ花嫁は別の箇所でも言う。「彼の唇は、満ちた没薬を滴らせるユリ」(雅歌5:13)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.22.4

4

Per myrrham enim passionis unguentum, et resurrectionis gratia declaratur, quae redivivum vitae odorem suscitatis mortuorum visceribus infundit.

PL 15, 1460B

没薬によって、受難の香油と、復活の恩寵が示される。復活の恩寵は、よみがえった死者たちのはらわたに、再生した生命の香りを注ぎ込むのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.22.5

5

Merito igitur alloquii ejus accipiens suavitatem, exclamans Sponsa testatur: Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium (Ibid., 16) .

PL 15, 1460B

それゆえ花嫁は、彼の語りかけの甘美さを受け取って、叫びつつ証しする。「彼の喉は甘美、彼は全身が慕わしい」(雅歌5:16)。