ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XLII 第8説教(ヘト) 第XLII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1311C · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.42.1

1

Vinculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, sicut ipse legisti: ligat nos vinculis carnis illecebra (Jacob. I, 15) . Vinculum nostrum avaritia est, vinculum nostrum ebrietas est, vinculum nostrum concupiscentia est, vinculum nostrum superbia est.

PL 15, 1311C

実に、各人は自分の罪の縛めに縛られる。あなた自身が読んだとおりである。「肉の誘惑が我々を縛めで縛る」(ヤコブ1:15)。我々の縛めは貪欲であり、我々の縛めは酩酊であり、我々の縛めは欲望であり、我々の縛めは高慢である。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.42.2

2

Sunt et diaboli vincula. Denique scriptum est: Hanc autem filiam Abrahae, quam ligavit Satanas decem et octo annis (Luc. XIII, 16) .

PL 15, 1311D

悪魔の縛めもある。実に、こう書かれている。「サタンが十八年間縛っていた、このアブラハムの娘」(ルカ13:16)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.42.3

3

Ligat nos etiam diabolus criminum nexu: ligat nos vinculo fornicationis, vinculo adulterii, vinculo perfidiae qua Christus negatur, vinculo invidiae qua frequenter etiam frater appetitur, vinculo crudelitatis qua nonnumquam socius et conformis occiditur.

PL 15, 1311D

悪魔はまた、罪の絆によって我々を縛る。淫行の縛めで、姦通の縛めで、キリストが否まれる背信の縛めで我々を縛り、しばしば兄弟さえ狙われる妬みの縛めで、ときには仲間や同類さえ殺される残酷さの縛めで我々を縛る。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.42.4

4

Haec sunt vincula quibus ligatus unusquisque inclinatur; ut animam suam levare non possit, nec obtutus ad coelum mentis erigere, nisi dicat ei Dominus: Dimissus es ab infirmitate tua; et munere eum suae benedictionis erexerit (Ibid., 12) .

PL 15, 1312A

これらが、縛られた者が身をかがめさせられている縛めである。そのため彼は、自分の魂を持ち上げることも、精神の眼差しを天へ上げることもできない。主が彼に「汝は汝の病から解き放たれた」と言い、その祝福の賜物で彼を立たせるのでなければ(ルカ13:12)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.42.5

5

Haec sunt sceleratorum vincula quae dure peccatores ligant, hoc est, diabolus et ministri ejus: vel certe Nemroth, hoc est, amaritudo: vel certe Esau, hoc est, terrenus et callidus.

PL 15, 1312A

これらが、罪人たちを厳しく縛る悪人どもの縛めである。すなわち悪魔とその使いたち、あるいはニムロド、すなわち「苦さ」、あるいはエサウ、すなわち「地的で狡猾な者」。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.42.6

6

Isti enim venatores erant, qui feras laqueis captare consueverant, et muta animantia vinculis illigare. Inutiles venatores, qui capiant bestias, quae pompam spectaculo populari praebeant, ministerium crudelitati. Denique nullum invenimus in divinarum serie Scripturarum de venatoribus justum.

PL 15, 1312A

実際、これらは猟師であって、野獣を罠で捕らえ、ものを言わぬ動物を縛めで縛りつけるのを常としていた。民衆の見世物に行列を提供し、残酷さに仕える獣を捕らえる、役に立たない猟師である。実に、神的な諸聖書の連なりの中に、猟師について義人は一人も見いだせない。