ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VI. Vau, Caput XXXVI 第6説教(ワウ) 第XXXVI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1280A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 6.36.1

1

Ideo prius posuit: Et meditabar in praeceptis tuis, quae dilexi nimis. Et subjecit: Et levavi manus meas ad praecepta tua, quae dilexi nimis.

PL 15, 1280A

それゆえ彼は、先にこう置いた。「そして私は汝の掟を思いめぐらした、それを私はいたく愛した」。そして続けた。「そして私は汝の掟に向けて手を挙げた、それを私はいたく愛した」。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.36.2

2

Post meditationem etenim bonum est levare actus nostros ad praecepta Dei, atque id facere cum charitate, cum gaudio; ut non ex necessitate sit bonum nostrum, non cum moerore atque moestitia, sed voluntarium; quia servus invitus facit, amicus voluntarius.

PL 15, 1280A

思いめぐらしのあとには、我々の行いを神の掟へと挙げ、それを愛をもって、喜びをもって行うのが善い。我々の善が必然から出るのではなく、悲しみや憂いを伴うものでもなく、自発的であるためである。僕は嫌々行い、友は自ら進んで行うからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.36.3

3

Nos autem studeamus ut dicatur nobis: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15) , quia quasi amici mandatum Dei ex voluntate fecistis.

PL 15, 1280A

我々は、こう我々に言われるよう努めよう。「もはや私は汝らを僕とは呼ばない、友と呼ぶ」(ヨハネ15:15)。「汝らは友として、神の戒めを自らの意志で行ったからである」と。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.36.4

4

Qui autem meditatur et diligit, et actus suos levat, ut faciat quae placeant Deo: is debet non negligere, nec transcurrere mandata divina: sed exerceri in his, immorari plurimum, justificationes Dei crebro revolvens sollicitae mentis affectu.

PL 15, 1280A

思いめぐらし、愛し、自らの行いを挙げて、神に喜ばれることを行う者は、神の戒めを軽んじたり、素通りしたりしてはならない。それらに励み、そこにたっぷりと留まり、気遣う心の情をもって、神の義の定めを繰り返し思い返すべきである。