ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IV. Daleth, Caput VII 第4説教(ダレト) 第VII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1243A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 4.7.1

1

Ergo secundum voluntatem Dei ambulemus, ut adhaerere dicamur Deo. Nam qui secundum corporis appetentiam vivit, caro est: qui secundum praecepta Dei, spiritus est.

PL 15, 1243A

それゆえ、神の意志に従って歩もう。神に貼りついていると言われるためである。体の欲求に従って生きる者は肉であり、神の掟に従って生きる者は霊である。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.7.2

2

Non ergo fiat anima nostra caro, hoc est, ut dicamur caro sicut et illi qui in diluvio perierunt, de quibus dictum est, Quia caro sunt (Gen., VI, 3) : sed magis caro nostra obediens animae gubernaculo, fiat anima, et hoc appellari mereatur nomine, sicut appellata est familia patriarchae Jacob, et generationis ejus sancta posteritas.

PL 15, 1243A

それゆえ、我々の魂が肉になってはならない。すなわち、洪水で滅んだ人々のように我々が肉と呼ばれてはならない。彼らについては「彼らは肉である」と言われた(創世記6:3)。むしろ、我々の肉が魂の舵に従って、魂となるように。そしてこの名で呼ばれるにふさわしくあるように。族長ヤコブの家族と、その子孫である聖なる後裔がそう呼ばれたとおりである。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.7.3

3

Sic enim scriptum est: Hi filii Bala quam dedit Laban Rachel filiae suae, et peperit hos Jacob, animas septem.

PL 15, 1243A

こう書かれている。「これらは、ラバンが娘ラケルに与えたビルハ〔底本は Bala。ビルハのラテン語形〕の子らであり、ヤコブが彼女に産ませた者たちで、魂は七つ。」

Expositio in Psalmum CXVIII 4.7.4

4

Et alibi: Omnes autem animae quae intraverunt cum Jacob in Aegyptum, quae exierunt de femoribus illius praeter mulieres sexaginta, inquit, et sex (Gen., XLVI, 25 et 26) .

PL 15, 1243A

また別の箇所では、「ヤコブとともにエジプトに入った魂は、すべて、彼の腰から出た者で、女たちを除いて六十六」とある(創世記46:25–26)。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.7.5

5

Et in principio Exodi legimus: Erant autem omnes animae de Jacob quinque et septuaginta qui erant cum Jacob (Exod., I, 5) . Ergo illi qui habitabant cum Joseph, et de Aegypto exierunt, animae sunt.

PL 15, 1243B

また『出エジプト記』の初めにこう読む。「ヤコブから出た魂は、ヤコブとともにいた者がすべて七十五であった」(出エジプト記1:5)。したがって、ヨセフとともに住み、エジプトから出て行った者たちは、魂である。