ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput LI 第8説教(ヘト) 第LI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1315D · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.51.1

1

Habemus ergo in nobis meridiem. Meridies est ei, cui justitiae sol refulget, et cujus opere bono, vel cogitationibus innoxiis, et pura mente atque sincera pascitur Christus. Disce igitur quemadmodum tibi ipse facias meridiem.

PL 15, 1315D

それゆえ我々は、自分の内に正午を持つ。正午とは、正義の太陽が輝き出る者にとってのものであり、その善い行いや無垢な思い、清く純粋な精神によってキリストが養われている者にとってのものである。ならば、あなた自身で自分に正午をつくる方法を学べ。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.51.2

2

Revela, inquit, ad Dominum viam tuam, et spera in eum: et ipse faciet, et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem (Psalm. XXXVI, 5 et 6) .

PL 15, 1315D

彼は言う。「汝の道を主に明かし、彼に望みをおけ。そうすれば彼がなし、汝の正義を光のように、汝の裁きを正午のように現す」(詩篇36:5–6)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.51.3

3

Ubi enim vera est fides, ibi veri luminis gratia est: ubi innocentiae prolixior custodia, virtutumque longa meditatione processus, ubi splendor bonae conscientiae diu permanens, ibi intelligibilis est meridies: ibi et tu Christo mentis tuae epulas exhibebis, et in divitiis ejus etiam ipse pasceris; ita ut non praematurus et velox veri luminis sequatur occasus, nec quidam studiis tuis tenebrosus cito vesper incumbat, et opera bona interjectus impediat.

PL 15, 1316A

実際、真の信仰があるところには、真の光の恩寵がある。無垢のいっそう長い保持、徳の長い思索による進歩、善い良心の輝きが長く続くところには、知性の正午がある。そこであなたはキリストに、あなたの精神の宴を供し、彼の富の中であなた自身も養われる。それは、真の光の早すぎる急な日没が続くことも、闇の夕べがあなたの努めの上に早くのしかかり、間に入って善い行いを妨げることもないようにである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.51.4

4

Quod si tentationum nox advenerit, non immerito media nocte surgendum, et orandum diu, et protrahenda psalmis tempora, donec veniat dies, et illucescat tibi Christus.

PL 15, 1316A

だが、もし試みの夜が来たなら、真夜中に起きること、長く祈ること、日が来てキリストがあなたに輝き出すまで、詩篇によって時を引き延ばすことは、当然である。