ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XVII 第8説教(ヘト) 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1301A · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.17.1

1

Morale autem, historiae veteris facit nos meminisse debere, quae est de sancto Moyse, qui rogavit Deum ut se demonstraret ei Deus, et ut facie ad faciem eum videret.

PL 15, 1301A

しかし、道徳的な読みは、聖なるモーセに関わる古い歴史を我々が思い起こすべきことを示す。モーセは、神が自らを彼に示すように、そして顔と顔を合わせて神を見ることができるように、神に願った。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.17.2

2

Norat utique sanctus vates Domini quod invisibilem Deum facie ad faciem videre non posset: sed devotio sancta mensuram supergreditur, et putavit Deo etiam hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum, comprehendi.

PL 15, 1301A

主の聖なる預言者は、確かに、見えない神を顔と顔を合わせて見ることはできないと知っていた。しかし、聖なる敬虔は限度を越える。そして、神には、体を持たないものを体の目で捉えさせることさえ可能だと考えたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.17.3

3

Non est reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod Dominum suum velut manu tenere, et obtutu oculorum videre cupiebat. Sciebat ad imaginem et similitudinem Dei factum esse hominem.

PL 15, 1301A

この誤りは非難すべきものではなく、むしろ好ましく、飽くことを知らない切望である。彼は自らの主を、いわば手で捕らえ、目の凝視で見ることを望んだのである。彼は、人が神の像と似姿に造られたことを知っていた。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.17.4

4

Quando enim electus a Domino Deo est ad populum liberandum, impletus est spiritu sapientiae. Viderat angelum illum et faciem ejus in gloria. Denique fulgente ejus lumine, pavefactus est, et vidit rubum uri, et non exuri.

PL 15, 1301B

というのは、主なる神から民を解放するために選ばれたとき、彼は知恵の霊に満たされたからである。彼はあの天使と、栄光に包まれたその顔を見ていた。実に、その光が輝いたとき、彼は恐れおののき、柴が燃えているのに焼き尽くされないのを見た。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.17.5

5

Visum coepit fulgoremque mirari: accessit cupiditate et gratia provocatus, ut diligentius fulgorem illum in rubo consideraret.

PL 15, 1301B

彼はその光景とその輝きに驚嘆し始めた。切望と恩寵に促されて近づき、柴の中のその輝きをいっそう注意深く見ようとした。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.17.6

6

Itaque si tantum accepit ardorem, tantam subiit cupiditatem, cum angelum vidisset in flamma ignis de rubo, ut licet pavore apprehensus considerare non auderet, considerare tamen vellet: quanto magis vultum Domini corporaliter videre desiderabat, dicens intra se vultum illum plenum lucis, plenum gloriae, plenum virtutis, plenum divinitatis.

PL 15, 1301B

こうして、柴から火の炎の中に天使を見たとき、それほどの熱情を受け、それほどの切望を抱き、恐れにとらえられて見つめる勇気はなかったが、それでも見つめることを望んだ。ならば、まして主の顔を体の目で見ることを、どれほど望んでいたことか。彼は心のうちで、その顔は光に満ち、栄光に満ち、力に満ち、神性に満ちていると語っていたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.17.7

7

Non plus possum dicere vel sentire de Deo; Cum enim consummaverit homo, tunc incipit: et cum finierit, tunc aporiabitur (Eccl. XVIII, 6) , ut scriptum est, quia incomprehensibilis est Dei aeterna majestas.

PL 15, 1301B

私は、神について、これ以上は語ることも感じることもできない。「人が成し遂げたとき、そのとき始まる。そして、きわめ終えたとき、そのとき途方に暮れる」(集会の書18:6)と書かれているとおり、神の永遠の威光は捉えがたいからである。