ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVIII. Sade, Caput X 第18説教(ツァデ) 第X章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1456A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 18.10.1

1

(Vers. 139.) Sequitur versus tertius: Exquisivit me zelus domus tuae; quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Est zelus ad vitam, et est zelus ad mortem.

PL 15, 1456A

(第139節)第三の節が続く。「汝の家への熱心が私を探し求めた。私の敵たちが汝の言葉を忘れたからである」。熱心には、命に至るものがあり、死に至るものがある。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.10.2

2

Ad vitam zelus est divina praecepta servare, et amore Domini ejus custodire mandata, ut fecit Phinees, de quo legimus in Numeris, dicente Domino ad Moysen: Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis sedavit furorem meum a filiis Israel, in eo quod aemulatus est zelum meum in illis: et non consummavi filios Israel in zelo meo, sicut dixi.

PL 15, 1456A

命に至る熱心とは、神の掟を守り、主への愛によってその戒めを保つことである。ピネハスがそうしたとおりで、彼について我々は『民数記』で読む。主がモーセに言った。「祭司アロンの子エレアザルの子ピネハスは、イスラエルの子らから私の憤りを鎮めた。彼らの中で私の熱心を自分のものとして熱烈に抱いたからである。そして私は、私の熱心でイスラエルの子らを滅ぼし尽くさなかった。私が言ったとおりである」。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.10.3

3

Ecce ego do ei testamentum pacis, et erit illi et semini ejus post eum testamentum sacerdotii aeternum, propter quod aemulatus est Deum suum, et non exoravit pro filiis Israel (Num. XXV, 11 et seq.) .

PL 15, 1456B

「見よ、私は彼に平和の契約を与える。彼にも、彼の後のその子孫にも、祭司職の永遠の契約があるだろう。彼が自分の神に熱心を示し、イスラエルの子らのために〔神に〕とりなしを祈り求めた〔底本は non exoravit(とりなさなかった)と刷る。ミーニュの脚注は、ローマ版が et exoravit と読み、ヘブライ語本文、シリア語訳、聖書のすべての訳がこれを支持するとし、写本と古い版の non exoravit は、アンブロシウスの用いたギリシア語の写本で「贖った」が「贖わなかった」に崩れていたためかとする。ローマ版の読みに従って訳した〕からである」(民数記25:11以下)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.10.4

4

Caesa jacebant viginti quatuor millia populorum: tendebat poena in omnes, nec ullus finis exitii.

PL 15, 1456B

二万四千の民が打たれて横たわっていた。刑罰はすべての者に及ぼうとし、滅びに終わりは見えなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.10.5

5

Arripuit siromasten Phinees, duos occidit interdicta sibi consuetudine copulatos, redemit omnes, indignationem Domini mitigavit, dedit victoriam quibus negabat salutem. Quam salutaris est igitur Dei zelus!

PL 15, 1456B

ピネハスは槍〔底本は siromasten。ギリシア語の音写で、槍の意〕を取り、禁じられた交わりで結ばれた二人を殺し、皆を贖い、主の憤りを和らげ、救いを拒まれていた者たちに勝利を与えた。ゆえに神の熱心は、なんと救いをもたらすことか。