Expositio in Psalmum CXVIII 12.1.1
Lamed littera duodecima incipit, cujus interpretatio, cor, vel ut alia interpretatio habet, servo. Unde videtur admonere, vel prudenter haec intelligenda, vel sollicite servanda praecepta. Nam hoc primus statim versiculus admonet.
PL 15, 1360C第十二の文字ラメドが始まる。その訳は「心」、あるいは別の訳が言うところでは「私は守る」である。そこからこの文字は、これらのことを思慮深く理解せよ、あるいは掟を注意深く守れ、と促していると見える。実際、最初の小節がまさにそれを促している。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.1.2
Cor etenim sibi mundum creari in superioribus hic Propheta, ut legimus (Psal. L, 12) , postulavit. Cor sibi prudens dari oravit a Domino filius hujus Salomon.
PL 15, 1360Dというのも、この預言者は前の箇所で、我々が読むとおり、清い心が自分のうちに創られるよう求めた(詩篇50:12)。その子ソロモンは、思慮ある心が自分に与えられるよう主に祈った。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.1.3
Qui ergo habet cor mundum, qui habet cor prudens, ipse intelligit seriem subditorum versuum, atque virtutem (III Reg. IX, 9) .
PL 15, 1360Dそれゆえ清い心を持つ者、思慮ある心を持つ者は、続く節々の連なりと、またその力を悟る(列王記三9:9)〔引照はミーニュが刷るとおり。ソロモンが心を求める祈りは列王記三3:9にあり、この引照は前の節の文に係るらしい〕。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.1.4
Unde et alibi invenimus cor solum, id est, vel singulare, vel quod nulla illecebra hujus saeculi impediat, et carnis possit interturbare sapientia.
PL 15, 1361Aそこで我々は別の箇所でも、「ただ一つの心」を見いだす。すなわち、単一の心、あるいはこの世のいかなる誘惑にも妨げられず、肉の知恵にもかき乱されることのありえない心である。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.1.5
Qui autem habet cor, servat mandata Dei: quemadmodum legisti de Maria, quae conservabat omnia Domini Salvatoris in corde suo vel dicta, vel gesta (Luc. II, 51) .
PL 15, 1361A心を持つ者は神の戒めを守る。あなたは読んだではないか、マリアが、救い主なる主の言葉も行いもすべて、自らの心のうちに守っていたことを(ルカ2:51)。