ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IX. Theth, Caput X 第9説教(テト) 第X章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1324A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 9.10.1

1

Ideoque qui intelligit altam Dei esse bonitatem, doceri desiderat etiam disciplinam. Nam plerique avertuntur a studio disciplinae, dum eam severam et tristem arbitrantur: sed perspicacior sensu intelligit, quod disciplina si tristis ad tempus sit, posterioribus fiat jucunda temporibus.

PL 15, 1324A

それゆえ、神の善さが深いと理解する者は、規律をも教えられることを望む。実際、多くの者は、規律を厳しく陰鬱なものと考えて、規律を学ぶ熱意から離れる。しかし、より洞察の鋭い感覚の者は、規律がしばらくは陰鬱であっても、のちの時には楽しいものになると理解する。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.10.2

2

Sed est disciplina vel correptio severior: est etiam moderatior. Moderatior est, de qua dicit Dominus: Corripiam eos in auditu tribulationis eorum (Ose. VII, 12) . Est et severior quae est in ira et furore correptio.

PL 15, 1324B

しかし、規律あるいは叱責には、より厳しいものもあり、より穏やかなものもある。より穏やかなものとは、主が語るもので、「私は彼らを、彼らの苦難を聞くときに叱責する」(ホセア7:12)。より厳しいものは、怒りと憤りの中にある叱責である。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.10.3

3

Unde refugiens eam correptionem, dicit David: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2) . Et Hieremias: Corripe nos, Domine, in judicio, et non in furore (Jerem. X, 24) .

PL 15, 1324B

そこで、この叱責を逃れて、ダビデは言う。「主よ、汝の怒りで私を責めるな、汝の憤りで私を叱責するな」(詩篇6:2)。またエレミヤは言う。「主よ、我々を裁きによって叱責せよ、憤りによってではなく」(エレミヤ10:24)。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.10.4

4

Omnis ergo disciplina, etsi ad tempus habeat amaritudinem, habeat perturbationem; postea tamen pacificos fructus generare consuevit.

PL 15, 1324B

それゆえ、すべての規律は、しばらくの間は苦さを伴い、動揺を伴うとしても、のちには平和の実を生むのが常である。