ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IX. Theth, Caput I 第9説教(テト) 第I章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1320C · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 9.1.1

1

Nona littera Theth, cujus interpretatio est, exclusio. Quid est exclusio? Numquid sicut domo aliquis excluditur, hospitioque dejicitur: ita qui excluditur a Dei regno, bonis illius fraudatur; sicut illae exclusae sunt virgines, quae secum oleum non tulerunt; et dum venit Sponsus, exstinctae sunt faces earum, atque in emendo oleo, inflammandisque facibus occupatae fecerunt moram, et ingresso jam Sponso, introire cupientes leguntur exclusae (Matth. XXV, 2, 3 et seq.) ?

PL 15, 1320C

第九の文字テトは、その訳は「締め出し」である。締め出しとは何か。それは、ある者が家から締め出され、宿から追い出されるように、神の国から締め出された者がその善きものを奪われる、ということだろうか。たとえば、油を携えなかったあの乙女たちが締め出されたように。花婿が来たとき、彼女たちの松明は消え、油を買い、松明に火をともすのに忙しくして遅れ、花婿がすでに入ったあとで、入りたがりながら締め出されたと読まれる(マタイ25:2–3以下)。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.1.2

2

Non arbitror. Nam quomodo diceret si a bonis sanctus Propheta esset dejectus, atque exclusus a Dei regno: Jucunditatem fecisti cum servo tuo? Nec Prophetae meritum hujusmodi intellectum videtur admittere, nec series subditorum.

PL 15, 1320C

私はそうは思わない。実際、聖なる預言者が善きものから突き落とされ、神の国から締め出されていたなら、どうして「汝は汝の僕に楽しさを施した」と言えようか。預言者の功績も、そのような解釈を許すとは見えず、続く言葉の連なりもそうである。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.1.3

3

Audis dicentem: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes tuas (Inf. vers. 68) . Audis dicentem: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti (Ibid., 72) . Et potes dicere quod sit exclusus a regno, qui non est exclusus a Lege?

PL 15, 1320C

あなたは彼が言うのを聞く。「汝は優しい、主よ。汝の楽しさの中で、汝の義の定めを私に教えよ」(下の第68節)。あなたは彼が言うのを聞く。「汝の口の律法は、幾千の金銀にまさって、私に善い」(下の第72節)。律法から締め出されていない者を、国から締め出されたと、あなたは言えるのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.1.4

4

Quid ergo intelligemus? Haeret interpretatio, et obscuritatem sensus sui sermo videtur offundere.

PL 15, 1321A

では我々は何を理解すべきか。この訳は行き詰まり、言葉はその意味の曖昧さを注ぎかけるように見える。