Expositio in Psalmum CXVIII 14.45.1
(Vers. 112.) Exsultans igitur in testimoniis Domini jure dicebat: Inclinavi cor meum ad faciendas justitias tuas in aeternum, propter retributionem. Qui retributionem bonorum operum sperat a Deo, et ad eum festinat, inclinat cor suum, ut faciat Christi justitias.
PL 15, 1409C(第112節)それゆえ、主の証しを喜びながら、彼は当然こう言っていた。「私は、汝の正義を永遠に行うために、報いのゆえに、私の心を傾けた」。善い業の報いを神に望み、神のもとへ急ぐ者は、キリストの正義を行うために、自らの心を傾ける。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.45.2
Quae est Christi justitia? Sine nos, inquit, implere omnem justitiam, qua peccatum minuitur, culpa laxatur (Matth. III, 15) . Et bene ait, Inclinavi; ut non sit tibi arduum atque difficile, cum mentem tuam quasi ad humilia et plana convertas.
PL 15, 1409Cキリストの正義とは何か。「我々に、すべての正義を成し遂げさせよ」と彼は言う。それによって罪は減り、咎は緩む(マタイ3:15)。彼が「私は傾けた」と言うのは正しい。あなたが精神を、いわば低くて平らなところへ向けるなら、それはあなたにとって険しくも困難でもないからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.45.3
Aut certe, quoniam sapientia carnis legi Dei non est subdita, videtur inclinare cor suum, qui legi facit esse subjectum extollentem se corporis sensum, contuituque religionis inflectit.
PL 15, 1409Cあるいは確かに、肉の知恵は神の律法に服さないので、自らを高ぶらせる体の感覚を律法に服させ、信心の眼差しによってそれを曲げる者が、自らの心を傾けているのだと見える。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.45.4
Atque ille dudum extollens se frustra, et inflatus mente carnis suae, cum se humiliat, inclinat.
PL 15, 1409Dそして、先ごろまで空しく自らを高ぶらせ、自らの肉の精神で膨れ上がっていた者も、自らを低くするとき、〔心を〕傾けるのである。