ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo V. He, Caput XXXVII 第5説教(ヘー) 第XXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1264B · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 5.37.1

1

Et quid de Judaeis dicam? Sunt etiam in nobis qui habent timorem Dei, sed non secundum scientiam, statuentes duriora praecepta quae non possit humana conditio sustinere.

PL 15, 1264B

ユダヤ人について、何を言おうか。我々の中にも、神への恐れを持ちながら、知識に従わない者たちがいる。人間の条件が耐えられない、より厳しい掟を定める者たちである。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.37.2

2

Timor in eo est, quia videntur sibi consulere disciplinae, opus virtutis exigere: sed inscientia in eo est, quia non compatiuntur naturae, non aestimant possibilitatem. Non sit ergo irrationabilis timor.

PL 15, 1264B

彼らには恐れがある。規律に配慮し、徳の業を要求していると思っているからである。だが無知もある。本性を思いやらず、可能かどうかを考えないからである。それゆえ、恐れは理を欠いたものであってはならない。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.37.3

3

Etenim vera sapientia a timore Dei incipit, nec est sapientia spiritalis sine timore Dei; ita timor sine sapientia esse non debet. Basis quaedam verbi est timor sanctus.

PL 15, 1264B

真の知恵は神への恐れから始まり、神への恐れなしに霊的な知恵はない。同じように、恐れは知恵なしにあってはならない。聖なる恐れは、言葉のいわば台座である。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.37.4

4

Sicut enim simulacrum aliquod in basi statuitur, et tunc majorem habet gratiam, cum in basi statua fuerit collocata, standique acceperit firmitatem: ita verbum Dei, vel rationabile Dei in timore sancto melius statuitur, fortius radicatur, hoc est, in pectore timentis Dominum; ne labatur verbum de corde viri, ne veniant volucres, et auferant illud de incuriosi et dissimulantis affectu.

PL 15, 1264C

というのは、像が台座の上に据えられ、台座の上に立像が置かれたときにこそ、いっそう魅力を持ち、立つ堅固さを得るように、神の言葉、あるいは神の理にかなうものは、聖なる恐れの中で、よりよく据えられ、より強く根を張るからである。すなわち、主を恐れる者の胸の中で。言葉が人の心から滑り落ちないように、鳥たちが来て、無関心で見て見ぬふりをする者の心から、それを奪い去らないように。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.37.5

5

Sed etiam verbo Dei timor ipse aptari ad utilitatem et constabiliri videtur; ut non sit alienus scientiae, sicut basis accepta statua non est aliena gratiae. Timor ergo verbi est locus, sicut in pace locus ejus.

PL 15, 1264C

だが、恐れそのものも、神の言葉に適合し、益のために堅固にされると見える。恐れが知識に無縁でないためであり、立像を受けた台座が魅力に無縁でないのと同じである。それゆえ、恐れは言葉の場所であり、それは「平和の中にその場所がある」のと同様である。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.37.6

6

Timor quaedam statio verbi: verbum timoris est disciplina; plenus enim disciplinae timor non nutat ad lapsum.

PL 15, 1264C

恐れは、言葉のいわば駐屯所である。恐れの言葉は規律である。規律に満ちた恐れは、倒れる方へとよろめくことがないからである。