ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XV. Samech, Caput XVII 第15説教(サメク) 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1416A · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 15.17.1

1

Video istiusmodi assertioni me respondere non posse: sed tu, Domine, responde; nec enim indiges ut excuseris, qui non eguisti ut diceres. Respondebit igitur: Egone condemno pietatem, qui odi iniquitatem?

PL 15, 1416A

私は、このような主張に自分が答えることができないと見る。だが、主よ、汝が答えよ。汝は弁明される必要もない。語る必要すらなかった者だからである。それゆえ主は答えるであろう。「私が敬虔を断罪するのか、不法を憎む私が。」

Expositio in Psalmum CXVIII 15.17.2

2

Ego parentes praecipio non amandos, qui inimicos suadeo diligendos? Sed non legisti: Tempus amandi, et tempus odio habendi, et tempus belli, et tempus pacis (Eccl. III, 8) ? De quo hoc dicit Ecclesiastes?

PL 15, 1416A

「私が、敵を愛するよう勧める私が、親を愛すべきでないと命じるのか。だが汝は読まなかったのか。『愛するに時があり、憎むに時があり、戦いに時があり、平和に時がある』(コヘレトの言葉3:8)。コヘレトはこれを何について言っているのか。」

Expositio in Psalmum CXVIII 15.17.3

3

Nonne de eo quod ratione temporis fiat; ut aliquos pie et amare et odisse possimus: et quos dilexeris, odisse; et quos oderis, amare conveniat? Non ergo parentum infudi odia pectoribus filiorum: nec conjugum suasi fastidia mentibus maritorum.

PL 15, 1416B

「時の道理に従って起こること、すなわち我々が敬虔に、ある者たちを愛しもし憎みもできること、また汝が愛した者を憎み、汝が憎んだ者を愛するのがふさわしいこと、についてではないか。それゆえ私は、親への憎しみを子らの胸に注いだのでもなく、夫たちの心に妻への嫌悪を勧めたのでもない。」

Expositio in Psalmum CXVIII 15.17.4

4

Naturam interroga quid exegerim, quae utique auctoris arbitrium genitali singularum necessitudinum testatur affectu.

PL 15, 1416B

「私が何を求めたかを、自然に問え。自然は、生みの愛情によって、それぞれの絆を定めた創造者の裁量を証ししている。」

Expositio in Psalmum CXVIII 15.17.5

5

Amare patribus filios lex naturae est: maritis conjuges, lex divina est, quae conjugii charitatem in naturam vertit; ut fiat una caro et unus spiritus.

PL 15, 1416B

「父が子を愛することは自然の法である。夫が妻を愛することは神の法であり、これは結婚の愛を本性へと変えて、一つの肉、一つの霊となるようにする。」

Expositio in Psalmum CXVIII 15.17.6

6

Diligere fratribus fratres naturae praerogativa est, quae eodem domicilio diu fotos assuefacit ad gratiam charitatis.

PL 15, 1416B

「兄弟が兄弟を愛することは自然の優先権であり、それは同じ住まいで長く育てられた者たちを、愛の親しみになじませる」。