ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVI. Ain, Caput XXVII 第16説教(アイン) 第XXVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1433B · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 16.27.1

1

Diximus de fecunditate: dicamus de dentibus. Nam et navigantes plerique, et properantes itinere terreno, ubi viderint speciosum aliquem locum, delectationis gratia demorantur, pascunt oculos, animumque allevant; nec mora ulla commeandi putatur, sed gratia: ita et nobis pulcherrimos dentes justarum animarum considerare cordi est.

PL 15, 1433B

我々は実りの豊かさについて述べた。次に歯について述べよう。実際、多くの者は、舟で旅をする者も、陸の道を急ぐ者も、美しい場所を見つけると、楽しみのために立ち止まり、目を養い、心を軽くする。それは行く道の遅れとはみなされず、むしろ喜びである。そのように我々も、義なる魂のこの上なく美しい歯を考察することを、心から望む。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.27.2

2

Docuit enim Scriptura pulcherrimos dentes esse justorum, dicens secundum litteram quidem de patriarcha Juda, spiritaliter autem de Christo: Hilares oculi ejus a vino, et dentes sicut lac (Gen. XLIX, 12) .

PL 15, 1433B

聖書は、義人の歯がこの上なく美しいことを教えているからである。それは字義の上では族長ユダについて、霊的にはキリストについて、こう言っている。「その目はぶどう酒で晴れやかであり、歯は乳のようである」(創世記49:12)。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.27.3

3

In quo non utique carnis humanae officia, sed divinae gratiae munera praedicavit. Docet igitur exemplum, dentes non esse praetereundos, ubi de oculis dixerimus.

PL 15, 1433C

ここで聖書が告げたのは、決して人間の肉の務めではなく、神の恩寵の賜物である。ゆえにこの例は、目について述べたところでは、歯を通り過ぎてはならないことを教えている。