ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo II. Beth, Caput VIII 第2説教(ベト) 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1211C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 2.8.1

1

In hoc ergo juvene viam suam corrigente spectato magna mysteria, quae in Canticis Canticorum sanctus Salomon repletus Domini spiritu resultavit.

PL 15, 1211C

それゆえ、自分の道を正すこの若者において、大いなる奥義を見よ〔spectato は命令法未来と取る。ミーニュの脚注は、古い版がこれを praevide(見よ)と言い換えていることを示す〕。聖なるソロモンは、主の霊に満たされて、その奥義を『雅歌』において響かせた。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.8.2

2

Constitue Dominum Jesum recumbentem in convivio, reclinantem se Joannem supra pectus ejus, mirantes alios quod servus se supra Dominum reclinaret, quod caro illa peccatrix supra templum Verbi recumberet, quod anima illa carnis vinculis innexa, aulam divinae plenitudinis scrutaretur.

PL 15, 1211C

主イエスが宴席に身を横たえ、ヨハネがその胸の上にもたれかかっている場面を思い描け。ほかの者たちは、僕が主の上にもたれかかること、あの罪深い肉が言葉の神殿の上に身を横たえること、肉の鎖につながれたあの魂が神的な充満の広間を探ることに、驚いている。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.8.3

3

Haec ergo mirantibus aliis respondit anima Joannis: Fusca sum, et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) ; fusca per culpam, decora per gratiam.

PL 15, 1211D

ほかの者たちがこれに驚いていたとき、ヨハネの魂は答えた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。咎によって黒く、恩寵によって美しい。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.8.4

4

Dicit et caro: Fusca sum, et decora; fusca pulvere saeculari, quem certando collegi: decora oleo spiritali, quo mundi hujus pulverem squalloremque detersi. Fusca per vitium: sed decora jam per lavacrum, quod abluit omne delictum.

PL 15, 1212A

肉もまた言う。「私は黒いが美しい」。争いながら集めた世のちりによって黒く、この世のちりと汚れを拭い去った霊の油によって美しい。悪徳によっては黒いが、すべての罪を洗い去る洗いによって、もはや美しい。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.8.5

5

Fusca sum, quia peccavi: decora, quia jam me diligit Christus: quam relegaverat in Eva, recepit ex Virgine, suscepit ex Maria.

PL 15, 1212A

私は罪を犯したので黒い。しかしキリストがもう私を愛するので美しい。キリストはエバにおいて遠ざけられていた者を、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から受け入れ、マリアから引き受けた。