ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XLI 第12説教(ラメド) 第XLI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1375C · 8 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.41.1

1

Non est ergo Christi, nisi qui est alienus a crimine: non est Christi, nisi qui potest semper se Christi servulum demonstrare.

PL 15, 1375C

それゆえ、罪と無縁である者でなければ、キリストのものではない。常に自分がキリストの小さな奴隷であると示すことができる者でなければ、キリストのものではない。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.41.2

2

Nam si quis mutabilis est, ut ego aut moerore mutor, aut indignatione, venit ira, et dicit: Meus est: ante horam meus erat, spero quod iterum meus fiat.

PL 15, 1375C

実際、もし誰かが、私のように、悲しみや憤りで変わりやすいなら、怒りが来て言う。「あれは私のものだ。一時間前は私のものだった。再び私のものになることを望む。」

Expositio in Psalmum CXVIII 12.41.3

3

Venit tristitia, et dicit: Meus est: ante horam in mea possessione fuit, in meo jure: erigere animum prae moerore non poterat, nec oculos levare: et si triste aliquid acciderit, ad me illico revertetur.

PL 15, 1375C

悲しみが来て言う。「あれは私のものだ。一時間前は私の所有の中に、私の権利の下にあった。悲しみのために心を起こすことも、目を上げることもできなかった。何か悲しいことが起こったなら、すぐに私のところへ戻ってくる。」

Expositio in Psalmum CXVIII 12.41.4

4

Quis ergo est Dei, nisi qui potest dicere: Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4) ? Ideo dicebat Paulus apostolus Jesu Christi, quia nulli alii obnoxius tenebatur.

PL 15, 1375C

それなら、「私は自分に何もやましいところを知らない」(一コリント4:4)と言える者でなければ、誰が神のものであろうか。イエス・キリストの使徒パウロがこう言ったのは、ほかの誰にも縛られていなかったからである〔「パウロは『イエス・キリストの使徒』と名乗っていた」とも読める〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.41.5

5

Ego autem nunc Dei mei sum, nunc tristitiae, nunc iracundiae, nunc verbi otiosi; et ideo qui plures dominos habet, non potest uni dicere: Domine Jesu, tuus sum.

PL 15, 1375D

ところが私は、あるときは私の神のものであり、あるときは悲しみのもの、あるときは怒りっぽさのもの、あるときは無益な言葉のものである。それゆえ、多くの主人を持つ者は、一人に向かって「主イエスよ、私は汝のもの」と言うことができない。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.41.6

6

Unde arbitror etiam de hujusmodi dominis dixisse Paulum: Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in coelo, sive in terra . . . . nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo: et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5 et 6) .

PL 15, 1375D

それゆえ私は、パウロがこのような主人たちについても言ったのだと考える。「たとえ、天においてであれ、地においてであれ、神々と呼ばれるものがあるとしても……我々にとっては、唯一の神、父がいて、万物はその者から出、我々はその者のうちにある。また唯一の主イエスがいて、万物は彼を通して在り、我々も彼を通して在る」(一コリント8:5–6)。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.41.7

7

Verbi igitur totus erat apostolus Paulus; ideo dicebat: Quoniam experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) . Ille ergo dicebat: Christi sum; et respondebat ei Dominus: Meus es. Qui vere dicit: Tuus sum, audit a Domino: Meus es.

PL 15, 1376A

それゆえ使徒パウロは、全く言葉〔Verbum〕のものであった。だからこう言っていた。「汝らは、私のうちで語るキリストの証拠を求めているのだから」(二コリント13:3)。彼は「私はキリストのもの」と言い、主は彼に答えた。「あなたは私のものである。」まことに「私は汝のもの」と言う者は、主から「あなたは私のものである」と聞く。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.41.8

8

Denique de ipso Dominus ad Ananiam, cum mitteret eum ad sanandum Paulum, ait: Vade, quoniam vas electionis est mihi (Act. IX, 15) . Et quia perseveravit Christi esse, quasi impleto certamine, coronam meruit invenire justitiae.

PL 15, 1376A

実に、主は彼自身について、アナニアにパウロを癒やしに遣わすとき、こう言った。「行け。この者は私にとって選びの器だからである」(使徒言行録9:15)。そして彼はキリストのものであり続けたので、あたかも競技を終えたかのように、正義の冠を見いだす資格を得たのである。