ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVII. Phe, Caput VIII 第17説教(ペー) 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1443A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 17.8.1

1

Intellectus ergo datus est etiam his qui perfectam sapientiam non haberent, dum muti loquuntur, mortui resuscitantur.

PL 15, 1443A

それゆえ悟りは、完全な知恵を持たない者たちにも与えられた。口のきけない者が語り、死者がよみがえらされるからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.8.2

2

His enim signis intellectum est ab iis qui rudes erant, et adhuc quasi in cunabulis fidei constituti, ut erat populus nationum, ipsum venisse qui exspectabatur.

PL 15, 1443A

実際、これらのしるしによって、未熟で、なおいわば信仰の揺りかごの中に置かれていた者たち、すなわち諸民族の民が、待たれていたその人が来たと悟ったのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.8.3

3

Illuminat igitur fidei claritate, resurrectionis suae gloria, et divinorum operum potestate: Et intellectum dat parvulis.

PL 15, 1443A

それゆえ彼は、信仰の輝き、自らの復活の栄光、神の業の力によって照らす。「そして幼子らに悟りを与える」。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.8.4

4

Quibus utique, nisi de quibus in Evangelio gratias agit Patri, in eo quod ipse operabatur Filius, quod mysteria sua Deus abscondisset a sapientibus, et parvulis revelasset (Matth. XI, 25) : ostendens citius plebem ex gentibus, vel status inferioris viros, quam scribas et principes Judaeorum, et divites hujus saeculi credituros?

PL 15, 1443A

それは誰にか。福音において、子自身が働いていることについて、神が自分の奥義を知者たちから隠し、幼子らに現したと父に感謝している、その幼子たちにほかならない(マタイ11:25)。これは、諸国民から出た民衆、あるいはより低い身分の人々のほうが、律法学者たちやユダヤ人の指導者たち、この世の富者たちよりも早く信じるようになることを示している。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.8.5

5

Ideo, Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11) : pauper autem clamavit, et exauditus est.

PL 15, 1443B

それゆえ、「富める者たちは乏しくなり、飢えた。しかし貧しい者は叫び、聞き入れられた」(詩篇33:11)。