Expositio in Psalmum CXVIII 14.42.1
Audiamus igitur commoda haereditaria. Remissio peccatorum haereditas Christi est. Certe solida per singulos, et in commune est lucrativa; quibuscumque enim collata fuerit, nulli decedit, accedit omnibus. Corpori acquiritur, quidquid unicuique relaxatur.
PL 15, 1408Bそれゆえ、その相続の利益を聞こう。罪の赦しがキリストの相続である。確かに、それは各人にとって全きものであり、共通の面でも益となる。誰に授けられても、誰からも減らず、全員に加わるからである。各人が赦されるものは何であれ、体に得られる。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.42.2
Nam si angeli super uno peccatore poenitentiam agente laetantur; quia lucrum suum putant hominis redemptionem: quanto magis lucrum est generis, quod est lucrum naturae? Haereditas Christi est resurrectio.
PL 15, 1408B実際、天使たちは、一人の罪人が悔い改めるなら喜ぶ。人間の贖いを自分たちの利益と考えるからである。まして、それが種族の利益、本性の利益であるなら、なおさらではないか。キリストの相続は復活である。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.42.3
Hanc quisquam damnum suum dixerit, quae in uno communis gratiae nomen invenit? Christus enim surgens, omnibus resurrexit; quoniam per hominem resurrectio mortuorum.
PL 15, 1408Cこれを、誰が自分の損失と言えようか。一人において、共通の恩寵という名を見いだしたものを。キリストは復活して、すべての者のために復活したからである。死者の復活は人によって来たのだから。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.42.4
Quomodo igitur potest singulorum esse dispendium, quae est totius corporis et humani generis reformatio? Recitetur itaque Testamentum, et institutiones ejus consideremus. Testis autem nobis et Spiritus sanctus.
PL 15, 1408Cそれゆえ、全体の体、人類の再形成であるものが、どうして各人の損失となりえようか。それゆえ、遺言を読み上げさせ、その条項を考えよう。また聖なる霊も、我々のために証人である。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.42.5
Cum enim dixerit: Hoc autem testamentum quod testabor ad illos, dicit Dominus. Dabo leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas, et peccati et injustitiae eorum non memorabor (Hebr. X, 15 et seq.) .
PL 15, 1408C実際、彼はこう言った。「私が彼らと結ぶ契約は次のとおりである、と主は言う。私は私の律法を彼らの心に与え、彼らの感覚の中にそれを記す。そして彼らの罪と不義を、もはや思い起こさない」(ヘブライ10:15以下)。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.42.6
O vere testator aeternus, qui nostris cordibus leges affigit suas, et scribit in sensibus; ut nihil aliud cogitare, nisi divina praecepta possimus, nihil aliud sentire, nisi Dei oracula debeamus.
PL 15, 1408Cおお、まことに永遠の遺言者よ。彼は我々の心に自らの律法を打ちつけ、感覚の中に記す。我々が、神の掟のほか何も思えず、神の託宣のほか何も感じるべきでないようにするためである。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.42.7
Dedit gratiam, reformavit naturam, sibique qui oblivisci nihil solet, memoriam meorum abstulit peccatorum, mihi dedit praeceptorum suorum.
PL 15, 1408D彼は恩寵を与え、本性を再形成した。何事も忘れることのない彼が、自らからは私の罪の記憶を取り去り、私には自らの掟〔の記憶〕を与えた。