ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo V. He, Caput XXX 第5説教(ヘー) 第XXX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1262A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 5.30.1

1

Sunt etiam mystici oculi quos avertere debeas a vanitate. Est enim et sensuum vanitas, quam oculi animae tuae videre non debeant; quia illi eam vident, quos Apostolus damnat. Unde ipso magis auctore discamus quae vanitas, et qui oculi sint (Ephes. IV, 17 et 18) .

PL 15, 1262A

あなたが空しさから背けるべき、奥義的な目もある。感覚の空しさもあり、あなたの魂の目はそれを見てはならない。それを見るのは、使徒が断罪する者たちだからである。ゆえに、使徒自身を拠り所に、空しさとは何か、どの目のことかを、よりいっそう学ぼう(エフェソ4:17–18)。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.30.2

2

Manifestum est enim esse plerosque qui vanitate sensus sui obscurati sunt corde, et alienati a via Dei propter ignorantiam quae in ipsis est, propter caecitatem cordis eorum; illos tamen gentes Apostolus dicit.

PL 15, 1262A

多くの者が、自らの感覚の空しさによって心を暗くされ、自らのうちにある無知のゆえに、その心の盲目のゆえに、神の道から遠ざけられていることは明らかである。それでも使徒は、彼らを諸国民と呼ぶ。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.30.3

3

Ignoret igitur gentilis ille quod non didicit, ignoret quod non credidit: tibi ignorare non licet quod confiteris.

PL 15, 1262A

それゆえ、あの異邦人は、学んでいないことを知らなくてよく、信じていないことを知らなくてよい。だが、あなたが告白していることを、あなたが知らずにいることは許されない。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.30.4

4

Christus non in vanitate venit, sed in virtute: non inflavit sensum hominis, sed vivificavit: non caecitatem cordis, sed illuminationem mentis operatus est.

PL 15, 1262A

キリストは、空しさにおいてではなく、力において来た。人の感覚を膨らませたのではなく、生かした。心の盲目ではなく、精神の照らしをもたらした。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.30.5

5

Inflammavit cor tuum, ut comprehendas quae mandatorum coelestium ratio, quae animae substantia, quae vitae futurae gratia, in quo statu post haec erimus.

PL 15, 1262A

彼はあなたの心を燃え立たせた。天の戒めの理は何か、魂の実体は何か、来るべき生命の恩寵は何か、これからのち我々がどのような状態にあるかを、あなたが理解するためである。