Expositio in Psalmum CXVIII 8.47.1
Itaque ut tempus hoc habile est tentamentis: ita etiam tempus est poenae, quod ex lectione divina possumus edoceri.
PL 15, 1314Aこうして、この時が試みにふさわしい時であるように、刑罰の時でもある。そのことは神的な書の朗読から教えられうる。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.47.2
Non enim otiose Dominus Deus noster cum posset quocumque momento primitiva Aegyptiorum exstinguere; hoc tamen tempus dolori et luctui peccatoris opportunius judicavit.
PL 15, 1314A実際、我々の主なる神が、どの瞬間にでもエジプト人の初子を滅ぼしえたのに、それでもこの時を、罪人の痛みと嘆きにいっそうふさわしいと判断したのは、いわれのないことではない。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.47.3
Sic enim scriptum est, quia media nocte primogeniti Aegyptiorum liberi ab exterminatore sint interempti (Exod. XII, 29) .
PL 15, 1314A実際、こう書かれている。真夜中に、エジプト人の初子たちは、滅ぼす者によって殺された、と(出エジプト記12:29)。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.47.4
Ideoque sanctus Moyses propheta, ut hoc praeveniret tempus, ac sine Hebraeorum fraude transiret, agnum ante immolavit, hoc est, vesperi; ut manducantes eum, et pascha Domini celebrantes, non occuparentur exterminatoris insidiis; ne inermes et vacuos spiritalis alimenti nocturna spicula tenebrosi hostis opprimerent.
PL 15, 1314Bそれゆえ、聖なる預言者モーセは、この時に先んじ、ヘブライ人に損害のないまま過ぎ越すために、先に子羊を屠った。すなわち夕方に。彼らがそれを食べ、主の過越を祝って、滅ぼす者の策略に捕らわれないようにするためであり、霊的な糧を欠いて武器もなく空っぽのところを、闇の中にいる敵の夜の矢が打ちのめすことのないようにするためである。