ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VI. Vau, Caput XXXIV 第6説教(ワウ) 第XXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1279B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 6.34.1

1

Possumus et illos reges intelligere, quibus dicitur a Petro: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem (I Pet. II, 9) .

PL 15, 1279B

我々は、あの王たちをも理解しうる。彼らにペトロがこう言っている。「汝らは選ばれた種族、王の祭司職、聖なる国民、養子とされた民である」(一ペトロ2:9)。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.34.2

2

Sunt enim reges qui offerunt in Hierusalem sapientiae suae munera, quibus data est gratia verbum loqui, et quadam potestate regali flectere populos, et animas mulcere sanctorum: non erubescentes in eo; quia nihil alienum ab honestate loquerentur, quos nemo redarguat et repellat, quasi quia non sint digni, quos idoneos Christus ministros novi fecerit Testamenti, et jam in illo non erubescentes; eo quod non metuerent ne confunderentur disceptantium contraria assertione superati.

PL 15, 1279B

エルサレムで自らの知恵の贈り物を献げる王たちがいるからである。彼らには、言葉を語り、ある王のごとき権能によって民を従わせ、聖なる者たちの魂をなだめる恩寵が与えられている。彼らはそのことを恥じない。品位に反することは何も語らないからである。誰も彼らを論駁して退けることはない、まるでふさわしくないかのように。キリストは彼らを、新しい契約のふさわしい奉仕者としたのであり、彼らはすでにその点で恥じない。議論する者たちの反対の主張に打ち負かされて、恥じ入ることを恐れないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.34.3

3

Rex igitur est qui non erubescat, ne in actu reprehendatur, redarguatur in sermonibus; eo quod et vita debeat esse fundatus et verbo.

PL 15, 1279C

それゆえ王とは、行いにおいて咎められ、言葉において論駁されることのないよう、赤面せずにいる者である。生き方においても言葉においても、土台が据えられているべきだからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.34.4

4

Itaque quamvis perfectus ita esset Propheta, ut non erubesceret in conspectu regum, tamen meditabatur in praeceptis Dei omni vitae suae tempore, et opera sua elevabat, nihil agens quod terrenis cupiditatibus adhaereret.

PL 15, 1279C

それゆえ、預言者は、王たちの前で赤面しないほど完全であったが、それでも生涯のあらゆる時に神の掟を思いめぐらし、自らの業を高く掲げ、地上の欲望にまとわりつくことを何も行わなかった。