ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XI 第3説教(ギメル) 第XI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1226A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.11.1

1

Sed quare dixit: Vivam, et non dixit: Vivo? Quia haec vita non est loco praemii, quae in loco mortis est.

PL 15, 1226A

ではなぜ預言者は「私は生きるだろう」と言い、「私は生きる」と言わなかったのか。死の場にあるこの生は、報いの場にあるものではないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.11.2

2

Dolet Propheta in pulverem mortis se esse deductum (Psal. XXI, 16) : Apostolus cupit ex hoc mortis corpore liberari (Rom., VII, 24) ; et putamus quod de hac vita sibi blandiatur Propheta? Omnia hic plena mortis sunt.

PL 15, 1226A

預言者は死の塵の中に導かれたことを嘆く(詩篇21:16)。使徒はこの死の体から解き放たれることを願う(ローマ7:24)。それなのに、預言者がこの生を喜んでいると我々は思うのか。ここではすべてが死に満ちている。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.11.3

3

Intrat mors per fenestram, intrat per ostium; nisi Dominus ostio tuo ponat custodiam. Denique ex multiloquio peccatum nascitur. Lege mandata Legis, et invenies scriptum: Quia vivens si mortuum contigerit, inquinatur (Num. XIX, 11) . Quantos tangimus mortuos?

PL 15, 1226A

死は窓から入り、戸口からも入る。主があなたの戸口に番人を置かないかぎりは。実に、多弁から罪は生まれる。律法の戒めを読め。そこにこう書かれているのが見つかる。「生きている者が死者に触れれば、汚れる」(民数記19:11)。我々はどれほど多くの死者に触れていることか。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.11.4

4

Inter quantos mortuos versamur? Ideo tibi Auctor vitae dicit: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22) . Ideo tibi alibi dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) .

PL 15, 1226B

どれほど多くの死者の中に我々は身を置いていることか。それゆえ命の創始者があなたに言う。「死者には自分たちの死者を葬らせよ」(マタイ8:22)。それゆえ別の箇所でもあなたに言われる。「眠る者よ、目覚めよ。死者の中から立ち上がれ」(エフェソ5:14)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.11.5

5

Quomodo tibi diceretur: Surge a mortuis, nisi inter mortuos viveres? Ponamus te mundum esse ab operibus mortuis, et peccati colluvione; quomodo mundus es, qui in corpore mortis es, qui inter sepulcra vivis mortuorum? Oportebat Petrum loqui mortuis; ut procederent de sepulcris suis.

PL 15, 1226B

死者の中に生きているのでなければ、どうしてあなたに「死者の中から立ち上がれ」と言われようか。仮にあなたが死んだ業と罪の汚物から清いとしよう。だが、死の体の中にあり、死者たちの墓の間に生きているあなたが、どうして清いのか。ペトロは死者たちに語りかけ、彼らが墓から出てくるようにすべきだったのである。