ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput XI 第14説教(ヌン) 第XI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1394B · 9 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.11.1

1

Sequamur ergo lucernam hanc: et sicut in nocte ambulemus ad lumen. Multae foveae, multi scopuli in istius saeculi caligine non videntur.

PL 15, 1394B

それゆえ、この灯火に従おう。夜にいるかのように、光に向かって歩もう。この世の暗闇の中では、多くの穴、多くの岩礁が見えない。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.11.2

2

Praefer tibi lucernam quam Propheta monstravit: vide quo debeas transferre vestigium, contuere ubi pedem ponere mentis internae: per singulos cura sit gressus: nulli credas tuum, nisi praeeunte lucernae istius luce, processum.

PL 15, 1394B

預言者が示した灯火を、あなたの前に掲げよ。足をどこへ運ぶべきかを見よ。内なる精神の足をどこに置くかを見定めよ。一歩一歩に気を配れ。この灯火の光が先立つのでなければ、あなたの歩みを誰にも委ねるな。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.11.3

3

Nam ubi putas quod luceat, gurges est; videtur lucere sed polluit; et ubi putas solidum esse vel siccum, ibi lubricum est. Sed et si lucerna tibi, iter longius sit. Sit ergo fides tibi itineris tui praevia, sit tibi iter Scriptura divina.

PL 15, 1394C

あなたが光っていると思う所は渦であり、光って見えるが汚す。あなたが固く、あるいは乾いていると思う所は、滑りやすい。灯火があなたにあっても、道はなお遠いかもしれない〔この文の意は定かでない。「灯火があれば、より遠くまで道を行ける」とも読める〕。ゆえに、信仰があなたの旅の先導となれ。神的な聖書があなたの道となれ。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.11.4

4

Bonus est coelestis ductus eloquii. Ex hac lucerna accende et tu lucernam; ut luceat interior oculus tuus, qui lucerna est tui corporis.

PL 15, 1394C

天の仰せの導きは善い。この灯火から、あなたもまた灯火に火をともせ。あなたの体の灯火である、あなたの内なる目が輝くためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.11.5

5

Multas habes lucernas, accende omnes, quia dictum est tibi: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes (Luc. XII, 35) . Quia multae sunt tenebrae, multae sunt lucernae necessariae; ut meritorum nostrorum in tantis tenebris lumen eluceat.

PL 15, 1394C

あなたは多くの灯火を持っている。すべてに火をともせ。あなたにこう言われているからである。「汝らの腰に帯を締め、汝らの灯火を燃やしておけ」(ルカ12:35)。闇が多いのだから、灯火も多く必要である。それは、これほど多くの闇の中で、我々の功の光が輝き出るためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.11.6

6

Istas lucernas Lex significavit semper lucere debere in tabernaculo Testimonii, non illas quas Judaei accendunt quotidie (Exod. XXVII, 26) .

PL 15, 1394C

律法は、これらの灯火が証しの幕屋でつねに輝いていなければならないと示したのであって、ユダヤ人が毎日ともしているあの灯火のことではない(出エジプト記27:26)。〔刷られた番号は27:26。出エジプト記27章は21節で終わっており、常にともす灯火の定めは27:20–21にある。刷られたまま写した〕

Expositio in Psalmum CXVIII 14.11.7

7

Illae sub umbra lucent, et exstinguuntur quotidie; quia quod faciunt, non vident: quod legunt, nesciunt, accipientes secundum litteram quod praecipitur secundum spiritum.

PL 15, 1395A

あの灯火は影の下で輝き、毎日消える。彼らは、自分たちがしていることを見ず、読んでいることを知らず、霊に従って命じられていることを、文字に従って受け取っているからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.11.8

8

Tabernaculum enim Testimonii corpus hoc nostrum est, in quo Christus advenit, per amplius et perfectius tabernaculum, sicut scriptum est; (Heb. IX, 11 et 12) ; ut per sanguinem suum intraret in sancta, et conscientiam nostram ab omni opere mortuorum et labe mundaret; quo in corporibus nostris, quae suorum testimonio et qualitate factorum cogitationum nostrarum abscondita et occulta testantur, lucernarum modo luceat nostrarum lux clara virtutum.

PL 15, 1395A

証しの幕屋とは、我々のこの体であり、その中にキリストは、より大きく、より完全な幕屋を通って来た。書かれているとおりである(ヘブライ9:11–12)。それは、自らの血によって聖所に入り、我々の良心をあらゆる死んだ業と汚れから清めるためであり、それによって、自らの行いの証しと性質によって我々の思いの隠れたもの、秘められたものを証しする我々の体の中で、我々の徳の明るい光が、灯火のように輝くためである。〔quo … quae … の係りが崩れているらしく、このように解した〕

Expositio in Psalmum CXVIII 14.11.9

9

Istae sunt lucernae ardentes, quae die ac nocte in templo Dei lucent. Si templum Dei in corpore tuo servas, si membra tua membra sunt Christi, lucent virtutes tuae, quas nullus exstinguit, nisi eas tuum crimen exstinxerit. Hoc lumine castae mentis et piae devotionis solemnitatis nostrae festa resplendeant.

PL 15, 1395A

これらは燃える灯火であり、昼も夜も神の神殿で輝く。もしあなたが神の神殿をあなたの体の中に守り、あなたの肢体がキリストの肢体であるなら、あなたの徳は輝き、それを消す者は誰もいない。あなたの罪がそれを消した場合を除いては。貞潔な精神と敬虔な献身のこの光で、我々の祭りの祝祭が輝き渡るように。