ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XIII 第8説教(ヘト) 第XIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1298D · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.13.1

1

Habes igitur, homo, inter multa proposita etiam hujusmodi portionem. Proposuit tibi Dominus in portione possessiones, in portione aurum, in portione argentum, in portione honores, in portione nobilitatem: proposuit etiam in portione se ipsum.

PL 15, 1298D

人よ、それゆえあなたは、提示された多くのものの中に、このような分け前をも持っている。主はあなたに、分け前として所有物を、分け前として金を、分け前として銀を、分け前として栄誉を、分け前として家柄を提示した。さらに、分け前として自分自身をも提示した。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.13.2

2

Habes plurimas portiones, elige quam putas. Non te numerus perturbet, sed excitet gratia: non labor avertat, sed fructus invitet. In portione divina gemitus et labores sunt.

PL 15, 1298D

あなたは数多くの分け前を持つ。これと思うものを選べ。数に惑わされず、恩寵に奮い立て。労苦に背を向けず、実りに招かれよ。神の分け前には、嘆きと労苦がある。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.13.3

3

Unde et sanctus Apostolus, cui portio Deus erat, ait: Haeredes sumus Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatimur, ut simul glorificemur (Rom. VIII, 17) . Vides quia ubi haereditas Christi est, ibi debeat esse compassio.

PL 15, 1298D

それゆえ、神を分け前とした聖なる使徒も言う。「我々は神の相続人であり、キリストとともに相続する者である。ただし、ともに栄光を受けるために、ともに苦しむならば」(ローマ8:17)。あなたは、キリストの嗣業のあるところに、ともに苦しむことがなければならないと見る。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.13.4

4

Qui autem compatitur, non perfunctorie compatitur, sed ut tribulationes Christi in corpore suo impleat, sicut implebat et Paulus, implebat et Hieremias, qui ait sub hac ipsa littera: Misericordia Domini est quod non defecimus; quia non sunt consummatae miserationes ejus: renovabit illas sicut lux matutina (Coloss. I, 24) .

PL 15, 1299A

ともに苦しむ者は、通り一遍にともに苦しむのではなく、キリストの苦難を自分の体において満たすためにともに苦しむ。パウロも満たしていたし、エレミヤも満たしていた。エレミヤはこの同じ文字のもとで言う〔哀歌3章は字母の順に組まれた歌で、引かれる節はヘトという文字の段に当たる〕。「我々が尽き果てなかったのは主の慈しみである。その憐れみは終わっていないからである。それを朝の光のように新たにする」(コロサイ1:24)〔ミーニュの引照は、この引用の後に、前の文に属するコロサイ書の箇所を刷っている〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.13.5

5

Multi sunt gemitus mei, et cor meum deficit. Sors mea Dominus, dixi; ideo sustinebo eum (Thren. III, 22 et seq.) . Qui ergo sustinet Dominum, sors Domini est.

PL 15, 1299A

「私の嘆きは多く、私の心は衰える。私の嗣業は主である、と私は言った。それゆえ、私は彼を待ち望む」(哀歌3:22以下)。それゆえ、主を待ち望む者は、主の嗣業である。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.13.6

6

Unde et David qui ait: Sustinui Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2) , hoc loco portionem sibi Deum esse profitetur.

PL 15, 1299A

それゆえ、ダビデも、「私は主を待ち望み、主は私に目を向けた」と言って(詩篇39:2)、この箇所で、神が自らの分け前であると告白している。