ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVI. Ain, Caput XVIII 第16説教(アイン) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1430C · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 16.18.1

1

Et quia eloquium Dei plerosque movere potest, ideo addidit: Eloquium justitiae; ut movere non debeat. Movere autem poterat, quia scriptum est: Major serviet minori (Gen. XXV, 23) . Nam nisi ad mysterium accipias, naturae injuria est.

PL 15, 1430C

神の仰せは、多くの人を動揺させうる。それゆえ彼は「正義の仰せ」と付け加えた。動揺させるべきではないということである。動揺させうるのは、こう書かれているからである。「兄は弟に仕える」(創世記25:23)。奥義として受け取らなければ、それは自然に対する不当である。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.18.2

2

Et, Dedi vobis praecepta non bona (Ezech. XX, 25) . Ergo Deus mala dat praecepta. Et, Ego Dominus creans mala (Esai. XLV, 7) . Sed et de praeceptis sic solvitur; quia infirmis non dare debuit perfecta praecepta, quae sustinere non possent.

PL 15, 1430C

また「私は汝らに、善くない掟を与えた」(エゼキエル20:25)。それなら神は悪い掟を与えるのか。また「私は主、悪を創る者」(イザヤ45:7)。だが掟については、こう解決される。弱い者たちには、耐えられない完全な掟を与えるべきではなかったのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.18.3

3

Quando audiret Judaeus: Dimitte omnia tua . . . . et sequere me (Matth. XIX, 21) ? Quando audiret Judaeus: Qui non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38) ? Sed haec perfectiora praecepta Evangelio reservata sunt.

PL 15, 1430C

ユダヤ人は、いつ聞いたであろうか。「汝のものをすべて捨てて……私に従え」(マタイ19:21)。ユダヤ人は、いつ聞いたであろうか。「自分の十字架を担って私に従わない者は、私にふさわしくない」(マタイ10:38)。だが、これらのより完全な掟は、福音のために取っておかれたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.18.4

4

Et mala non creavit Deus, sed haec quae videntur nobis austera, verbera, mors et hujusmodi alia quae propter emendationem praescripta sunt noxiorum; justis enim non est lex posita, sed injustis. Nam si noxii nihil timerent, innocentes semper timerent.

PL 15, 1430D

また神は悪を創ったのではない。我々には厳しく見えるもの、すなわち鞭、死、その他この種のものは、害をなす者たちの矯正のために定められたものである。「律法は義人のためでなく、不義の者のために置かれた」からである。実際、害をなす者たちが何も恐れなければ、罪のない者たちが常に恐れることになる。