ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput XLIV 第19説教(コフ) 第XLIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1482D · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.44.1

1

(Vers. 152) Octavus versus est: Initio cognovi de testimoniis tuis; quia in aeternum fundasti ea. De testimoniis, inquit, tuis ab initio cognitionem et fidem assumpsi, quod in aeternum fundata sunt; testimonium enim fidele est, et praestat parvulis sapientiam.

PL 15, 1482D

(第152節)第八の節は次のとおりである。「初めから私は汝の証しについて知った。汝がそれを永遠のために据えたからである」。彼は言う。汝の証しについて、永遠のために据えられているものとして、私は初めから知識と信仰を得た、と。証しは確かであり、幼い者に知恵を与えるからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.44.2

2

Si cognovissent Adam et Eva quod quasi parvulis data essent cautiora praecepta; ne usurparent sibi scientiam boni et mali, quam recto discrimine definire non possent, paradisi incolatum in perpetuum vindicare potuissent.

PL 15, 1483A

もしアダムとエバが、自分たちには幼い者に対するように、より用心深い掟が与えられていたのだと――善悪の知識を自分のものと横取りしないようにという掟である。それは彼らが正しい判別によって定めることのできないものであった――知っていたなら、楽園の住まいを永久に守り通すことができたであろう。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.44.3

3

Si considerent homines quia sanguis hominis ad Deum clamat, manus proprias a nece hominis abstinebunt.

PL 15, 1483A

もし人々が、人の血が神に向かって叫ぶことを考えるなら、人を殺すことから自分の手を慎むだろう。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.44.4

4

Si custodiant praecepta quae dedit Dominus coram coelo et terra testibus, dicens: Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Esai. I, 2) : scientes quia quidquid flagitii commiserint, adversus legem Domini fecisse, angelorum, et Potestatum, sanctorum quoque hominum testimoniis arguantur, supra haec testimonia fundamentum sibi constituent, quia aeterna sunt atque perpetua.

PL 15, 1483A

もし人々が、主が天と地を証人として前に置いて与えた掟を守るなら――「聞け、天よ、耳を傾けよ、地よ」(イザヤ1:2)と言って――、そして、自分が犯す恥ずべき行いはどんなものであれ、主の律法に背いて行ったことであり、天使たち、能天使たち、聖なる人々の証しによって責められると知るなら、彼らはこれらの証しの上に自分のための土台を据えるだろう。それらは永遠で永続するからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.44.5

5

Et nos ergo opus nostrum aedificemus supra fundamentum testimoniorum coelestium; ut non ardeat sicut lignum aut stipula - sed sicut aurum probetur; ut aeterno maneat nixum fundamine.

PL 15, 1483A

だから我々もまた、自分の業を、天の証しの土台の上に建てよう。木やわらのように燃えず、金のように試されるように。永遠の土台に支えられて立ち続けるように。