Expositio in Psalmum CXVIII 22.41.1
Ideoque tamquam nuptiale canens carmen, exsultavit Spiritus in Propheta, dicens: Vinea facta est Salomoni in Beelamon: dedit vineam suam iis qui servant (Cant. VIII, 11) .
PL 15, 1523Dそれゆえ、霊は婚礼の歌を歌うかのように、預言者の中で喜び躍って言った。「ソロモンに、ベエラモンにブドウ畑があった。彼はそのブドウ畑を、守る者たちに与えた」(雅歌8:11)。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.41.2
Clamat ergo Spiritus: Plantata est congregatio populorum, et vitis aeternae fundata radice, et spiritalia sub jugum Verbi corde mansueto colla subjecit.
PL 15, 1524Aそれゆえ霊は叫ぶ。諸民の集まりが植えられた。それは永遠のブドウの根に据えられ、霊的な首を、柔和な心で言葉の軛の下に差し出した。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.41.3
Plantata autem est in multitudine nationum; hoc enim esse intelligendum Beelamon Symmachus, Aquila, aliaeque translationes Graeco sermone docuerunt.
PL 15, 1524Aそれは諸民族の大群の中に植えられた。ベエラモンがそう解すべきことを、シュンマコス、アキュラ、その他のギリシア語の訳が教えているからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.41.4
Repudiata est vetus copula, quae fructum afferre non poterat: data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit: sed revocata, totius spatia orbis implevit.
PL 15, 1524A古い結合は退けられた。実を結ぶことができなかったからである。ブドウ畑は、新しい忠実な耕作者たちに与えられた。彼らは実を結ぶことができるだけでなく、守ることもできた。こうして、一匹の羊がさまよったが、呼び戻されて、全世界の広がりを満たしたのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.41.5
Unam ovem error abduxerat: sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit homo: sed Ecclesia jam murus est, et murus validus. Erravit Adam: murus est David, qui mandata Dei oblitus non est.
PL 15, 1524A誤りは一匹の羊を連れ去った。だが主の恩寵は、諸民の群れを集めた。人はさまよった。だが教会はすでに城壁であり、堅固な城壁である。アダムはさまよった。ダビデは城壁であり、神の戒めを忘れなかった。