ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XI. Caph, Caput II 第11説教(カフ) 第II章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1348C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 11.2.1

1

Docet etiam Hieremias propheta humilitatem hac interpretatione signari. Ait enim sub hac littera in Threnis: Quia non repellet in aeternum Dominus; quia cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae; quia non humiliavit toto corde suo, neque repulit filios hominum (Thren. III, 31-33) .

PL 15, 1348C

エレミヤ預言者もまた、謙遜がこの訳によって示されていると教える。彼は『哀歌』でこの文字のもとにこう言うからである。「主は永遠に退けず、低くしたときには、その慈しみの豊かさに従って憐れみ、心の底から低くしたのでも、人の子らを退けたのでもないからである」(哀歌3:31–33)。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.2.2

2

Bonum ergo curvari, ut humiliemur Domino, et Dominus misereatur. Denique et in superioribus sub hac littera idem Hieremias propheta, ostendens gemitus, et humilitatem plebis, ait: Omnis populus ejus ingemiscentes, quaerentes panem, dederunt desideria sua in escam ut reficiant animam.

PL 15, 1348C

ゆえに、我々が主に向けて低くされ、主が憐れむために、かがめられることは善い。実に、さきの箇所でも、この文字のもとで、同じエレミヤ預言者は、民のうめきと謙遜を示しつつ言う。「その民はみな、うめきつつ、パンを求め、自らの望むものを食物に与えて魂を養った」。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.2.3

3

Vide, Domine, et aspice, quia facta est sine honore (Thren. I, 11) . Ergo qui animae suae quaerit refectionem, humilitate curvetur, quo possit citius ad Domini pervenire misericordiam.

PL 15, 1348C

「主よ、見よ、目をとめよ。彼女は誉れなきものとなったからである」(哀歌1:11)。ゆえに自らの魂の養いを求める者は、謙遜によってかがめられよ。そうすれば、いっそう速やかに主の慈しみに至ることができる。