ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput XVIII 第20説教(レシュ) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1489B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.18.1

1

Considera, o homo, quid legas. Non laboravit Apostolus potentiam Christi probare: sed obedientiam praedicare; sed demonstrare quanta sit humilitatis gratia, quantus ejus profectus. Si simplicibus accipias auribus, et Christum exaltavit.

PL 15, 1489B

人よ、あなたが何を読んでいるかを考えよ。使徒はキリストの力を証明しようと努めたのではない。従順を宣べ、へりくだりがどれほど尊いものか、その進展がどれほどのものかを示そうとしたのである。素朴な耳で受け取るなら、〔へりくだりは〕キリストをも高く上げたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.18.2

2

Sed Christus non quae sua, sed quae tua erant, illa humilitate quaerebat. Accipe ergo argutis auribus: moraliter, tibi profuit; mystice, tuam redemit salutem. Quomodo vis intellige: salus est tua. Si putas quod Christo profuit humilitas sua; cui ergo non proderit?

PL 15, 1489B

しかしキリストは、あのへりくだりによって、自分のものではなく、あなたのものを求めていた。それゆえ、鋭い耳で受け取れ。道徳の意味では、それはあなたに益をもたらした。奥義の意味では、あなたの救いを贖った。どちらの意味に解したければそう解せ。救いはあなたのものである。キリストにとって彼のへりくだりが益になったと考えるなら、では誰に益とならないだろうか。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.18.3

3

Si illum exaltavit; quem non augebit? Factus est minister omnium Dominus, et auctor omnium vapulavit, pedes lavit, crucifixus est, mortuus est. Sed in his omnibus detrimentum nullum video divinitatis ejus, profectum operationis agnosco.

PL 15, 1489B

彼を高く上げたのなら、誰を高めないことがあろうか。主はすべての人の僕となり、万物の創始者が鞭打たれ、足を洗い、十字架につけられ、死んだ。だが、これらすべてにおいて、私は彼の神性の損失を何も見ず、働きの進展を認める。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.18.4

4

Qui nihil habebat, quod ad potestatem suam adderet, habuit quod ad cultum suae majestatis adjungeret. Audeo dicere: operationis suae munus amiserat, nisi id humilitas recepisset. Itaque nos quidem redemit, sed etiam sibi acquisivit.

PL 15, 1489B

彼は、自らの権能に加えるべきものを何も持たなかったが、自らの威光への崇敬に付け加えるべきものを得た。あえて言う。もしへりくだりがそれを取り戻さなかったなら、彼は自らの働きの賜物を失っていたであろう。こうして彼は我々を贖ったが、自らのためにも〔我々を〕得たのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.18.5

5

Nihil ergo humilitas affert dispendii. Ille qui se exinanivit, plenus est. Ille qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, formam servi accipiens, in gloria est Dei Patris. Suscepi quem nesciebam, agnovi quem non cognoscebam, confiteor quem negabam. Ipsi genu corporis flecto, ipsi genu mentis inflecto, ipsum adoro, quem ante fugiebam.

PL 15, 1489C

ゆえに、へりくだりは何の損失ももたらさない。自らを空しくした者は満ちている。神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、僕の形を取った者は、父なる神の栄光の内にある。私は知らなかった者を受け入れ、認識していなかった者を知り、否んでいた者を告白する。体の膝を彼にかがめ、精神の膝を彼にかがめ、以前は避けていた者を礼拝する。