ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput X 第14説教(ヌン) 第X章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1393C · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.10.1

1

Quaeris ut doceam quomodo non possit exstingui? Scriptum est: Lumen justi semper inexstinguibile est: lumen autem impiorum exstinguetur. (Job. XVIII, 5) . Hoc lumen erat lucernae, quae lucebat in tabernaculo Testimonii, et hodie quae lucet in Ecclesia, vir sapiens.

PL 15, 1393C

それがどうして消されえないのかを、私が教えるようあなたは求めるのか。こう書かれている。「義人の光は常に消えることがなく、不敬虔な者たちの光は消される」(ヨブ記18:5)。これは、証しの幕屋で輝いていた灯火の光であり、今日、教会で輝いている灯火、すなわち賢い人の光である。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.10.2

2

Hic est oculus Ecclesiae, qui non dicit manibus, hoc est, operantibus, sed non acutis ad intelligendum: Non estis mihi necessarii. Ergo super candelabrum lucebat, qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est. (Philip. III, 20) .

PL 15, 1393D

この人は教会の目であり、手に、すなわち働く者たちで、悟るのに鋭くない者たちに対して、「汝らは私に必要でない」とは言わない。それゆえ、燭台の上で輝いていたのは、こう言っていた者である。「だが我々の生き方は天にある」(フィリピ3:20)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.10.3

3

Nam et David tota mente jam conversabatur in coelo, et adhuc tamen dicebat: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Aut fortasse quasi bonus magister mihi praeire cupiebat; ut lumen sequi discerem, et illius pedibus ambularem.

PL 15, 1394A

ダビデもまた、全精神ですでに天に暮らしていたのに、それでもなお言っていた。「汝の言葉は私の足の灯火」。あるいはおそらく、善き師のように、私の先を行きたかったのである。それは、私が光に従うことを学び、その足で歩むためであった。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.10.4

4

Ostendit ergo mihi hanc lucernam sequi discere in istius ignorantiae, in istius operimenti corporei tenebris constituto; ut Christum sequens, nullum lapidem offensionis incurram.

PL 15, 1394A

こうして彼は私に、この無知の、この体という覆いの闇の中に置かれた私に、この灯火に従うことを学ぶよう示した。キリストに従うことで、つまずきの石に少しもぶつからないためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.10.5

5

Errabat Petrus in tenebris ignorantiae, negabat Christum esse moriturum; quia adhuc non videbat moriturum et resurrecturum esse pro nobis. Conversus ad eum Dominus ait: Vade retro post me (Matth. XVI, 23) .

PL 15, 1394A

ペトロは無知の闇の中でさまよっていた。彼は、キリストが死ぬことになるのを認めなかった。我々のために死に、よみがえることになるとは、まだ見ていなかったからである。主は彼に向き直って言った。「私の後ろに退け」(マタイ16:23)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.10.6

6

Ostendit illi lucernam quam deberet sequi, post me, dicens. Secutus verbum Dei confirmatus est: postea coepit inhaerere Christo, timens ne iterum aliquo laberetur errore.

PL 15, 1394B

「私の後ろに」と言って、主は彼に、従うべき灯火を示した。ペトロは神の言葉に従って堅くされ、その後、キリストに結びつくようになり、再び何かの迷いに滑り落ちることを恐れた。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.10.7

7

Nonne et ipse qui dicebat: Lucerna pedibus meis verbum tuum, ad hanc lucernam festinavit, cum diceret in mari: Domine . . . . jube me venire ad te super aquam (Matth. XIV, 28) ? sed quia non sequebatur lucernam, motus est, atque titubavit, naturae vehementioris mole turbatus.

PL 15, 1394B

「汝の言葉は私の足の灯火」と言っていた彼自身が、海の上でこう言ったとき、この灯火へと急いだのではないか。「主よ…私に命じて、水の上を汝のもとへ来させよ」(マタイ14:28)。だが、灯火に従っていなかったために、彼は動揺してよろめいた。いっそう荒々しい自然の重みにかき乱されたのである。