ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput X 第12説教(ラメド) 第X章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1363C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.10.1

1

In coelo ergo permanet Verbum quia satanas de coelo cecidit: non habebat in coelo locum, propterea cecidit. Quo cecidit nisi in terras? Ideo hic adulteria, homicidia, ebrietates abundare coeperunt.

PL 15, 1363C

それゆえ言葉は天に留まる。サタンが天から落ちたからである。彼は天に居場所がなかった、だから落ちた。地以外のどこへ落ちたというのか。そのためここで、姦淫、殺人、泥酔が溢れ始めた。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.10.2

2

Inde exclusus acrior ad nos venit, et tentationes solito asperiores tamquam iratus exercet. In coelo igitur permanet Verbum; quia inde dejectus est diabolus: in terra non permanet; quia huc totus advenit.

PL 15, 1363D

そこから締め出されて、彼はいっそう激しく我々のもとへ来て、怒った者のように、常にもまして厳しい誘惑を行う。それゆえ言葉は天に留まる。悪魔がそこから投げ落とされたからである。地には留まらない。彼が全面的にここへ来たからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.10.3

3

Et vide utrum hic permanere Verbum possit in nobis, ubi tantos laqueos diabolus aspersit, qui dum esset in coelo, nec ibi Verbum poterat permanere. Denique quia et ipse Verbum non tenuit, cecidit e coelo.

PL 15, 1363D

そして見よ、言葉がここで我々のうちに留まりうるかどうかを。ここには悪魔がこれほど多くの罠を撒き散らした。彼は天にいたときでさえ、そこで言葉が〔彼のうちに〕留まることができなかった。実に、彼自身が言葉を保たなかったので、天から落ちたのである。