ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVIII. Sade, Caput XIV 第18説教(ツァデ) 第XIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1457C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 18.14.1

1

Angeli quoque sine zelo nihil sunt, et substantiae suae amittunt praerogativam, nisi eam zeli ardore sustentent. Denique in Apocalypsi Joannis Dominus ad Angelum Laodiciae dicit: Scio opera tua: neque frigidus es, neque calidus.

PL 15, 1457C

天使たちもまた、熱心なくしては無に等しく、熱心の熱によって支えない限り、自らの実体の特権を失う。実に、ヨハネの黙示録で、主はラオディキアの天使に言う。「私は汝の業を知っている。汝は冷たくも熱くもない」。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.14.2

2

Utinam frigidus esses, aut calidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo; quia dicis: Dives sum, et ditatus, et nullius egeo: et nescis quod tu es miser, et miserabilis, et mendicus, et nudus, et caecus.

PL 15, 1457C

「汝が冷たいか熱いかであればよかったのに。しかし汝は生ぬるいので、私は汝を私の口から吐き出し始めよう。汝が『私は富んでおり、豊かにされ、何も必要としない』と言うからである。しかも汝は、自分が惨めで、哀れむべき者で、乞食で、裸で、盲目であることを知らない」。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.14.3

3

Consulo tibi, ut emas a me aurum igne probatum (Apoc. III, 15-18) . Hic est Dei zelus, hic est fidei vapor, devotionisque fervor, qui nos velut suavem cibum in Christo remollit et format.

PL 15, 1457C

「私は汝に勧める。火で試された金を私から買え」(黙示録3:15–18)。これが神の熱心であり、これが信仰の熱であり、敬虔の熱烈さであって、我々を、いわば甘美な食物のように、キリストにおいて柔らかくし、形づくる。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.14.4

4

Quanta Domini gratia, ut nos in suo ore constituat, et quasdam meritorum nostrorum epuletur dapes; ac, si meremur, devoret, si nostri cibi suavitatibus delectetur.

PL 15, 1457D

主の恩寵はなんと大きいことか。我々を自らの口の中に置き、我々の功績の饗宴の食物をいわば食し、もし我々がふさわしければ食い尽くし、我々の食物の甘美さを喜ぶほどである〔後半の si の係りは定かでない。「ほどである」と取った〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.14.5

5

Beatus quem sapientia devoraverit, quem virtus hauserit, quem justitia receperit: culpa in eo habere non potest portionem, quem absorbuerit remissio peccatorum; ubi enim error inveniet, quem integritas immaculata susceperit?

PL 15, 1457D

幸いなのは、知恵が食い尽くした者、徳が汲み取った者、正義が受け入れた者である。罪の赦しが呑み込んだ者のうちに、咎は分け前を持ち得ない。汚れなき純全が受け入れた者に、過ちはどこに見いだされようか。