ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput XIV 第19説教(コフ) 第XIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1473B · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.14.1

1

Volatilia coeli omnia non serunt, neque metunt, et Deus pascit illa: quia justitias Domini custodiunt, nihil sibi proprium vindicando: sed ligno fructifero, quod Domini judicio communem ad escam datum est, famem relevare contenta.

PL 15, 1473B

天の鳥はすべて、蒔かず、刈らず、神がそれらを養う。主の正義を守り、何も自分のものとして要求せず、主の裁きによって共通の食物として与えられた実のなる木で、飢えを和らげることに満足しているからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.14.2

2

Ex his igitur nos cognoscimus, quam divinae subsidia providentiae hominibus non deessent, si Dei justitiam servare vellemus. Qui alit aves, non aleret homines, quos ad imaginem et similitudinem sui fecit? Nonne pluris sumus illis?

PL 15, 1473B

これらによって我々は、もし神の正義を守ろうとするなら、神の摂理の助けが人間に欠けることはないと知る。鳥を養う者が、自らの像と似姿に造った人間を養わないことがあろうか。我々は鳥よりも価値があるではないか。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.14.3

3

Naturae praerogativa pluris sumus, sed inferiores devotionis gratia, et praevaricationis injustitia.

PL 15, 1473B

本性の特権においては我々のほうが価値があるが、献身の好ましさ〔devotionis gratia の取り方は定かでない。こう取った〕においても、背反の不義のゆえにも、鳥より劣る。