ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IX. Theth, Caput XVI 第9説教(テト) 第XVI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1326B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 9.16.1

1

Sed quamvis bonus Deus sit, cujus etiam amara plus prosunt (non enim inferuntur, ut noceant, sed ut corrigant) rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos justitias suas.

PL 15, 1326B

しかし、神は善であり、その苦い事柄でさえいっそう益になる(それらは害するためでなく矯正するために与えられるからである)、それでも、その善さのうちに自らの正義を我々に教えるよう願われる。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.16.2

2

Considera medicum utilia apponentem medicamenta vulneribus; ea tamen quae mordeant ulceris virus, aut certe ferro putrefacta resecantem; cum in eo ipso bonus sit medicus, quia utilitatem operatur aegroti, et faciat quod prodesse noverit: tamen quia aeger dolorem aut non vult, aut non potest sustinere propter infirmitatem affectus sui, rogat ut medicus eum quadam bonitate et suavitate sua curet, non asperitatem adhibeat medicamentorum, non ferro incidat vulnerum fibras: aut si aliter non potest, ut cum moderatione faciat, et quadam subtilitate mitiget vim doloris.

PL 15, 1326B

傷に有益な薬を当てる医者を考えよ。ただし、潰瘍の毒に食い込むもの、あるいは腐ったものを鉄で切除する場合である。病人の益を働かせ、益になると知ることを行うという点で、その医者はまさにそのことにおいて善い医者である。それでも病人は、情の弱さのゆえに、痛みに耐えることを望まないか、耐えることができないので、医者が自分をその善さと穏やかさで癒し、薬の厳しさを用いず、傷の筋を鉄で切らないように、あるいはほかの仕方ではできないなら、加減をして、ある種の繊細さで痛みの激しさを和らげてくれるように求める。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.16.3

3

Et ideo in Evangelii bonitate melius docentur justificationes Dei, quam in Legis severitate. Opus autem justitiae justificatio est. Unde scriptum est quia Pharisaei se justificare noluerunt, non baptizati baptismo Joannis (Luc. VII, 30) .

PL 15, 1326C

それゆえ、神の義の定めは、律法の厳格によってよりも、福音の善さにおいてよりよく教えられる。ところで、正義の業とは義とすることである。そのため、ファリサイ派の人々は、ヨハネの洗礼を受けなかったので、自分を義とすることを望まなかった、と書かれている(ルカ7:30)。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.16.4

4

In eo enim justificationem non fecerunt; quia noluerunt agere poenitentiam delictorum, quam Propheta in bonitate vult agere; ut ei fiat peccatorum remissio sine atrocitate damnationis, cum remissionis gratia.

PL 15, 1326C

彼らはその点で、義とすることを行わなかった。預言者が善さの中で行うことを望む、罪の悔い改めを行うことを望まなかったからである。それは、断罪の残酷さを伴わず、赦しの恩寵とともに、罪の赦しが彼に与えられるためである。